100
et declaracionibus per nos factis, gue omnia ipsi episcopo in uno libello sub sigillo nostro
transmiltimus, recipiat suisque subditis in synodis recitet et sub penis per eos recipi faciat,
ut sciant sibi a vetitis precavere. Item horlamur et precipimus, ut episcopus ponat inquisi-
lorem heretice pravitatis in sua diocesi, ut in agro sibi subdito ad sublimacionem prosperam
ipsius ecclesie extirpato lolio cuiusvis hereseos firmetur stabilitas fidei orthodoxe. Item cum
usurarum vorago lege sit prohibita canonica et divina, obsecramus et rogamus per viscera
misericordie Jesu Christi episcopum et capitulum et singulares personas Olomucensis ecclesie
et diocesis ipsisque distincte precipimus, ne aliquis ex ipsis in suo dominio in grave populi
scandalum judeos teneat ad fenus et si quos quispiam eorum tenet, infra lapsum trium
mensium alienet cum effectu ad hoc, ut laici clericorum exemplo ad similia invitentur, alioquin
lapso trium mensium spacio a recepcione presencium, si episcopus, quod absit, contra fecerit,
suspensionis ab ingressu ecclesie, si capitulum interdicti, si vero alia singularis persona
excommunicacionis incurrat sentencias ipso facto, cum salis sil, quod cohabitacionem blas-
phemorum Christi sustineat pietas christiana. Item cum ex prelatorum absencia Olomucensis
ecclesia dampna plurima in temporalibus et spiritualibus sustineat, volumus et mandamus, ut
prelati et ministri ecclesie, qui ex statutis vel consuetudine ad residenciam personalem
arlantur, ad eam infra tempus trium mensium se conferant, contrarium vero facientes
excommunicacionum incurrent sentencias ipso facto. Item requirimus episcopum, ut ad
vicarium in pontificalibus prospiciat, ne depactacionibus gravet homines, basilicas ecclesias
aut altaria consecrando vel aliis officium suum exercendo nec aliquid exigat pro confir-
macione in fronte. Item dignetur prospicere, quod pro intitulacione ordinandorum nil penitus
recipiatur, cum id sapiat symoniacam pravitatem et in exsolucione formatarum mandet se
metropolitice ecclesie conformari. Item requirimus episcopum et rogamus, ut consensum
permutacionum personarum ad beneficia sibi reservet, ut eo difficilius et rarius et nisi ex
iustis causis permutaciones huiusmodi fiant, cum sint periculose et beneficiorum ecclesiasti-
corum penitus destruclive. Item hortamur dietum episcopum et volumus, ut compassionem
habeat ad captivos habendo duplices carceres, ut possint pene criminibus coequari. ltem
monemus et attentos reddimus eos, qui auctoritate ordinaria aut ex delegacione visitacionis
exercent officium, ne aliqua munera capiant aut suis familiaribus capi permittant vel
procuraciones recipiant visitacionis officio non impenso; nam contra tales pene prodierunt
gravissime jure novo, nec excusantur quo ad familiares ignorancia crassa, supina aul eciam
affectata. tem repertis per visitacionis officium criminosis, concubinariis videlicel aut alias
Sceleratis non permittant eos pecunia redimi, cum ex hoc crescat prelatorum infamia et
ausus ad committendum crimina concedatur, sed puniantur penis suspensionis ab officio et
beneficio et carceribus iuxta canonicas sancciones, contrarium vero facientes, nisi infra
mensem pauperibus errogaverint, quod receperunt, excommunicacionis sint ipso facto senten-
ciis irretiti. Item mandamus canonicis et aliis clericis ecclesie predicte, ut vinum seu potum
quemcumque alium non propinent, alioquin excommunicacionum sentencias poterunt formidare.
Item monemus clericos, quatenus contra prelatos excessus eorum corrigere volentes non
utantur auxilio brachii secularis, volentes ut, qui contra fecerit, monicione trium dierum