79
geb wir in disen offen prief versigelt mit unsern eigen anhangunden insigeln. Der geben
ist nach Christi gepurd, dreuzehenhundert jar und dar nach in dem anderm und neuzkisten
jar, an sand Veits tag des heiligen martrerr.
(Orig. Perg. mit 5. anh. Sig. im m. Landes-Archiv. Art, Kóniginkloster.)
94. '
Albert von Sternberg tritt seinem Bruder Stefan die Burg Svetlau ab.
Dt. 24. Juni 1392.
Nos Albertus de Sternberg dictus in Swietlow tenore presencium recognoscimus
universis, quod pensantes ac perpendentes nobilis Domini Stephani de Sternberg dicli de
Zabrzech fratris nostri carissimi fraternam dileccionem, quam ad nos a primeva sua iuven-
tute gessit et adhuc continue gerere non desinit; ut autem hec dileccio inter nos compa-
ginata validius roboretur, animo deliberato maturoque consilio prehabito pretacto domino
Stephano velut fratri nostro carissimo, eius heredibus dedimus presentibusque resignamus
nostrum castrum Swiellow una cum vilis, montibus, silvis; nemoribus ac ceteris
bonis mobilibus et immobilibus ad id castrum spectantibus, ac eciam literis. privilegialibus,
quascunque habemus, seu habere possumus (duntaxat nostram post mortem) cum omnibus
iuribus, libertatibus, utilitatibus, diviciis, fructibus et proventibus, velut antedictum castrum
cum ceteris ut prefertur a nobis et nostris progenitoribus hactenus possessum est, quiele
tenendum, habendum, ulifruendum, nec non pacifice quoque tempore possidendum, ac in
suos usus converlendum, tanquam suum proprium vendere, tradere, prout sue placuerit
voluntati. Nostramque sororem nobilem virginem Elizabeth, nobilis domini Alberti pie recor-
dacionis dicti de Swietlow filiam in prenominali Stephani curam recommendamus et commit-
timus sub tali condicione: quod pretactus dominus Stephanus frater noster prelibate virgini
quingenlas marcas grossorum moravici numeri et pagamenti pro suo dotalicio de iisdem
bonis, ut premittitur, ipsa deposcente debet et tenetur sine omni contradiccione et fraude
dare ei assignare bonis cum pecuniis el paratis. Si vero aliquis ex nostris congressoribus,
vulgariter stupkuov, multocies antefatum. dominum Stephanum aut suos heredes de eodem
castro et ceteris, ut premittitur, auderet impetere quovis modo aut impugnare, pinguius ius
ad eadem bona habere volentes: extunc prenominato domino Stephano decem millia. mar-
carum grossorum denariorum pragensium moravici numeri et pagamenti, imo et assignatis
pecuniis predictis eidem domino suprafato aut eius heredibus, qui pinguius ius habebunt,
licite se intromittere possunt de bonis, ut prefertur, predictis. Ut autem hec nostra donacio
et resignacio rata existat el firma, presentem literam nostro sigillo proprio nostra de certa
sciencia una cum sigillo illustrissimi principis domini domini Bolkonis ducis Opoliensis dicti
de Strzelicz, ac sigillis nobilium Dominorum Ctiborii de Stiborziez comitis Posoniensis regni
Ungarie, Johannis de Wartenberg dicti de Dieczin, Ratkonis de Schenanger, Johannis de
Mezerziez, Smilonis de Lichtenburg domini in Wetovia, strenui Buczkonis de Raycz nostri