493
idem Urbanus papa sextus per suas litteras tibi fili abbas commisit et mandavit, ut statutum
et ordinacionem predicta, (quoad huiusmodi personas ecclesiasticas civitatis et diocesis Olo-
mucensis predictarum duntaxat, auctoritate apostolica confirmares. Cumque postmodum pro
parte dictorum decani et capituli nobis significatum foret, quod tu abbas prefate pro eo,
quod antequam dicte littere ipsis decano et capitulo concesse tibi per eosdem decanum et
capitulum presentate forent, idem Urbanus papa sextus predecessor, sicut domino placuit,
ab hac luce migrasset, dubitares ad execucionem predictarum litterarum tibi directarum te
procedere posse, nos tibi per quasdam nostras litteras mandavimus, ut easdem litteras dicti
Urbani sexti pape, perinde exequi studeres, ac si eodem Urbano papa sexto predecessore
in humanis agente per eosdem decanum et capitulum dicte liltere, ipsis concesse, tibi pre-
sentate fuissent, et ad illarum execucionem procedere incepisses, pro ut in omnibus predictis
literis plenius continetur. Cum autem, sicut exhibita nobis nuper pro parte decani el capituli
predictorum ac singulorum canonicorum et personarum ecclesie Olomucensis pelicio con-
tinebat, nonunquam marchio Moravie existens pro tempore, qui temporale dominium in
eadem civitate obtinet, et magistri civium, iudex et iurati nec non scabini eiusdem civitatis
eciam .existentes pro tempore, ausu temerario eosdem decanum et capitulum canonicos et
personas de prefata civitate et territorio ac districtu ac terris dicti marchionis baniant,
relegent seu proscribant, ac voce preconia sive per eorum litteras sub capilis seu aliis
formidalibus penis mandent, ne aliquis decanum pro tempore existentem ecclesie predicte
vel aliquam personam de huiusmodi capitulo seu res eorum colligere vel receplare aut eis
de censibus vel aliis rebus ipsis debitis respondere presumant, nec non ipsos pro banitis et
proscriptis et relegatis habeant in eorundem decani et capituli ac canonicorum et personarum
maximum preiudicium dampnum et gravamen, divine maiestatis offensam el enormem lesio-
nem ecclesiastice libertatis, propter que ipso facto marchio magistricivium iudices et iurati
ac scabini predicti, quociescunque talia contra ipsos decanum et capitulum, canonicos et
personas communiter vel divisim attemptare presumunt, vigore predicte constitucionis eius-
dem Urbani pape sexti predecessoris dampnabiliter sentenciam excommunicacionis incurrere
ac predicta civitas interdicto huiusmodi subiacere dinoscantur, quodque eciam marchio pre-
diclus et sui officiales ac nonnulli duces comites barones nobiles milites armigeri et laici
communitates civitatum et universitater opidorum castrorum villarum et terrarum Olomucensis
et nonnullarum aliarum civitatum villarum opidorum castrorum et terrarum, qui nomen
domini in vacuum recipere non formidant, per indirectum huiusmodi statutum et ordinacio-
nem, que tu abbas prefate vigore dictarum litterarum per eundem Urbanum papam sextum
predecessorem et per nos libi ut premittitur, directarum, ut iidem decanus el capitulum
asserunt, confirmasti, temere violando colonos censuarios sive reddituarios, villicos, rusticos
nec non homines et subditos eorundem decani et capituli canonicorum ac eciam aliarum per-
sonarum ecclesie Olomucensis predicte, eciam pro eorum libito voluntatis pessime traclant,
aliquos eorum captivando verberando mutilando exaccionando ac captivos detinendo, aliquos
vero interficiendo, el eos bonis et rebus eorum spoliando et alias ipsis mullipliciter injuri-
ando. Quare predicti decanus ei capitum nobis humiliter supplicarunt, ut conslitucionem dicli