EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

43

el pretendimus, volunt et pretendunt, eaque labulis terre intabulare. Cumque vero nos, heredes et successores nostri eundem nostrum suppleverimus aut suppleverint intentum in bonorum augmentacione monasterii prefati, extunc volumus, ut dicli monasterii prepositus sub consciencia sua secundum pensam et bonorum quanlitatem, ad quem tunc huiusmodi augmentata et superaddita bona se extendere poterint, ultra prescriptum numerum plures sibi fratres coasumant propter divini cultus dilatacionem ampliorem. Bogantes nichilominus in domino omnes successores nostros dominos de Crawar et obsecramus per viscera misericordie domini dei nostri, quatinus ipsum monasterium, id est prepositum et fratres deo ibidem in fervida devocione famulantes recomendatos habeant foveant et tueantur, ac benigno pietatis favore prosequantur, volentes ipsos participes fieri omnium bonorum operum et oracionum, que in eodem monasterio adiuvante domino peragentur. Eciam prefati prepositus et conventus pro- curent, ut missa de beata virgine cottidie decantetur. Poslquam autem sorte fatali nos atque conthoralis nostra viam universe carnis ingrediemur, ob salutem animarum nostrarum eodem die obitus nostri aut uxoris nostre vigilias trium leccionum cum missa defunctorum decantare tenebuntur et debebunt ferpetuis temporibus infuturo ; ipso die nostri obitus aut uxoris mostri annis singulis vigilias novem leccionum cum missa defunctorum decantando perficere non obmittant. Superaddimus eciam, cum aliquis de dicti monasterii fratribus decesserit in viam carnis universe migraturus, ut alium loco defuncti iam dicti prepositus et conventus in quarlali unius anni statuant sub excommunicacionis pena et assumant. Volumus insuper, ut fratres prememorati monasterii nostre fundacinois vivant more fratrum in Rudnicz in monasterio regulariter faciendo, rectoremque scole debent in expensis suis benigno animo enutrire. Concedimus eciam preposito et fratribus plenam et omnimodam potestatem, si nos, nostri heredes ac successores seu tutores eos in eisdem bonis vellemus aut vellent inpedire aliqualiter, extunc sit eisdem potestas nos citandi spirituali vel terrestri jure, quocies ipsis fuerit necesse, ita vel reclamacione hoc exquirente. Nos quoque Petrus pretactus Petrus de Cravar dictus de Plumnaw, eiusdem filius Petrus dictus de Strazniez, Benesschius de OCrawar dictus in Crumpnaw, Petrus de Sternberg et Laczko de Crawar dictus in Helfenstain promittimus omnes in solidum manibus coniunctis omnia et singula prenotata suis cunctis in articulis de verbo ad verbum rata grata ac inviolabilia observare bona nostra fide tabulisque terre quantocius poterimus in terra Moravie in civitate Olomucensi intabulare. Ut autem premissorum bonorum donacio et singula prescripta maioris efficacie existant et vigoris, in evidencius testimonium sigilla nostra cum sigillis nobilium dominorum Hinczonis de Lippa avunculi nostri, Stiboriüi de Czimburg dicti de Towaczow, Jaroslai de Mezerziecz et Jodoci de Lethowicz alias de Ronow fratrum nostrorum de certa sciencia el voluntate omnium nostrorum presentibus sunt appensa: Datum et actum in castro nostro Plumnaw feria quarta die omnium sanctorum, anno dominice incarnacionis millesimo trecentesimo nona- gesimo primo. (Gedruckt in der Olmiitzer Landtafel p. 197 mit dem Beisatze: Insuper prefatus Petrus de Crawar alias de Plumnaw de gracia speciali preposito et conventui monasterii supradicti superaddidit et donavit in villa Rakussky octo mareas annui census cum pratis aquis silvis et

universis eorum pertinenciis pleno jure et dominio, solum berna regali et tuicione reservatis.) 6%



Text viewManuscript line view