EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

478

religiosis in Christo virginibus abbatisse et toti conventui monasterii Osslaviensis et da manus fideles honeste malrone Konigundi Keglinisse, concivis in Brunna, mediam marcani grossorum denariorum pragensium moravici numeri et pagamenti pro quinque marcis grossorum denariorum et numeri earundum. super domo habitacionis nostre anle porlam Brunnensem, ibidem in platea pistorum penes Laurencium pectinatorem et Chunczonem Sayffmacher sita, et generaliter super omnibus aliis bonis nostris mobilibus et immobilibus ubilibet habitis et. habendis, censuandum pro dictis virginibus et ad manus fideles predicte matrone Konigundi super festo sancti Jeorgii nunc proxime venturo incipiendo et sic pro eodem termino annis singulis in futurum, omnino libere et in toto sine omni losunga et alia quavis condonacione civitati Brunnensi quoquomodo imponenda. Quod si non fecerimus, exiunc. predicle virgines aut predicta matrona Konigundis plenam per omnia habebunt potestatem, huiusmodi censum sic negleclum, quociens oportunum fuerit, recipere et expediri inter judeos vel christianos supra nostra pericula atque dampna el supra pignora supradicta sine qualibet in contrarium accione juris canonici vel civilis. Cum autem voluerimus, quod predictum censum reemere potuerimus cum quinque marcis, grossorum denariorum et numeri predictorum una cum censu ipso pro rata temporis contingente persolvendo, impedimento et difficultate quibuslibet procul motis. In quorum omnium testimonium prudentes viri Johannes Lescher et Jacobus Ott, protunc jurati cives Brunne, sigilla eorum ad preces nostras instantes, ipsis el ipsorum heredibus sine dampno, presentibus appenderunt. Anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo nono,feria secunda post festum sancti Johannis

Baptiste.

(Orig. Perg. 2 h. Sig. im Briinner Stadt-Archive.)

543.

Der Prager Ersbischof Wolfram ertheilt denen, welche die Frühmesse in der Olmiitzer Marienkirche besuchen, einen Ablass. Dt. 6. Juli 1399.

Wolframus dei gracia sancte Pragensis ecclesie archiepiscopus, apostolice sedis legatus, universis Christi fidelibus, ad quos presentes pervenerint, graciam in domino sem- piternam. Gloriosus deus in sanctis suis et in maiestate mirabilis et si cunctos sanctos altis decoret insigniis et celestis efficiat beatudinis possessores, peculiari tamen quadam 'prero- gativa excellencium meritorum matrem suam beatam Mariam virginem benedictam maioribus attollit. insigniis et Christi fideles ad devocionem et incrementa virtutum eius intercessione incitavit. Sane accepimus, quod in ecclesia parrochiali eiusdem beate Marie virginis in preurbio civitatis Olomucensis, nobis jure legacionis subiec!a, singulis diebus mane missa de eadem beata Maria virgine gloriosa sub nota solempniter decantatur, ad quam Ohristi fideles ex devocione convenire consueverunt. Nos cupientes eosdem Christi fideles in ipsorum laudabili proposito confirmare ac donis spiritualibus ipsos ad frequentacionem dicte misse

incitare, pro ipsorum consolacione ac animarum salute vivorum et defunctorum .omnibus



Text viewManuscript line view