EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

461

superius preposila et conguesta publica eorum docente notorielate in omnibus suis clausulis, punctis, momentis et formis, prout superius sunt expressa, adeo publica et manifesta ac notoria sint, quod aliquo modo aut colore inficiari nequeant aut aliqua tergiversacione celari, cum ipsa vulgariter fama notorium publicet ac longa lataque diffusa ipsa iniuriosa trans- gressus evidencia manifestat, nichilominus tamen nos de eis per certas probaciones coram nobis factas summarie informaverunt el quia cerlo cercius expresse comperimus, ipsa omnia el singula fuisse, fore el esse cerla ac vera et notoria, ila quod nullo modo negari possint nullaque ulleriori summaria cognicione sive informacione egere taliaque fore, que et qualia iudicialem indaginem non requirunt, ipsamque rem celeritatem desiderare et si absque dila- cione (non) obvietur, predictos offensores ad pessima imprompto armatos cito gravidissima mala posse perpetrari, presertim cum tam in arduis et notoriis ordinem iudiciarium obser- vare, essel ordinem iuris non servare: quare dicta apostolica auctoritate nobis in hac parte tradita vobis omnibus et singulis et cuilibet vestrum in virtute sancte obedi- encie et sub excommunicacionis pena, quam in vos el vestrum quemlibet, qui presenti nostro mandato imo verius apostolico non parueritis aut non paruerit cum effectu, trium dierum canonica monicione premissa ferimus in hiis scriptis, districte precipiendo mandamus, qua- tenus vos et quilibet vestrum, alter alium non expectando, slatim post notificacionem publi- cacionem seu insinuacionem presencium vobis factam, vel postquam per predictos dominos decanum et capitulum Olomucense singularesque personas eorundem, vel procuratorem ipso- rum ad execucionem presentis nostri imo verius apostolici processus requisiti fueritis aut fueril requisitus, accedentes, ubi propler hoc fuerit accedendum, sepedicios dominos principes, barones, nobiles, milites, armigeros, clientes et laicos eorumque complices spoliatores pre- nominalos nec non dampnatores et eorum quemlibel, si eorum presencia commode habere poterit, alias publice in ecclesiis et parochis ac domibus ei locis habitacionis ipsorum et eciam vestris ex superhabundanti, vel saltem cum ad ipsos ipsorumque domos seu loca habitacionum tutus haberi nullomodo possit accessus, per publicam affixionem copiarum pre- sentis processus ad hostia vestrarum ecclesiarum adeo publice et manifeste, ut ad eorum noticiam verisimiliter possit pervenire et ignoranciam pretendere non possint eorundem, canonice moneatis, quos et quemlibet eorum nos eciam dicta apostolica auctoritate presentibus monemus, ut-infras IX dies vestris monicionibus et cuiuslibet vestrum aul presencium, ut premittitur, notificacionem proximos et immediate sequentes, quorum IX dierum tres pro prima, tres pro secunda el residuos tres dies pro tercia monicione canonica et termino peremtorio ipsis assignamus; suprascriptas villas, possessiones, curias allodiales, terras, jura, jurisdicciones, pecora, pecudes, annonas, pecunias, clenodia, vesles et supelleciilia ac res el omnia bona alia mobilia et immobilia spoliala prenominatis dominis decano et capitulo ac ecclesie Olomucensi singularibusque personis eorundem realiter integre et cum effectu resti- tuant et restitui procurent, villanosque et homines eorum detentos et captivos liberos et solutos dimittant cum effectu, et de injuriis et dampnis factis et illatis eisdem dominis decano et capitulo ac ecclesie singularibusque personis eorundem plenarie el effeclualiter satisfaciant, necnon de celero ipsos decanum el capitulum et ecclesiam Olomucensem sin-



Text viewManuscript line view