454
Henricus abbas et conservator supradictus, cupientes ipsis mandatis apostolicis firmiter
obedire et eadem exequi, ut tenemur, et ne aliquid ex abrupto facere videremur, licet
omnia et singula premissa, prout superius expressantur, sint publica, vera et manifesta ac
adeo notoria rei evidencia, quod non possint aliqua tergiversacione celari; tamen nos de
eis per certas probaciones coram nobis factas informaverunt et quod certo cercius com-
perimus ipsa omnia et singula fuisse, fore ac esse vera et noloria, ita quod nullo modo
negari possunt nullaque ulteriori summaria cognicione sive informacione egere dinoscuntur
faliaque fore, que et qualia iudicialem indaginem non requirunt, ipsamque rem non capere
dilacionem eo, quod periculum est in mora, sed celeritatem desiderare : pro eo vobis omnibus
dominis supradictis in virtute sancte obediencie et sub excommunicacionis pena, quam in
vos el quemlibet vestrum extunc prout exnunc ei exnunc prout extunc ferimus in hiis
scriptis, trium tamen dierum monicione canonica premissa, si nostris immo verius mandatis
apostolicis non parueritis cum effectu, quatenus vos aut quilibet vestrum, qui presentibus
fueritis requisiti seu fuerit requisitus, nullus alium expectando vel se per alium excusando,
accederent seu accedalis presenciam dictorum Przibiconis, Haskonis, Dobessii, Sobyehrd et
Wlasskonis in Luthovia, et Bohunkonis in Prerovia, et Ade Byes capitanei, et Henrici
militis de Rokytnicz, et Ade dicto (sic) Adasek purgraviorum ibidem, necnon aliorum
capitaneorum et purgraviorum in Nova Civitate, in Broda Ungaricali, in Poherlicz et in
Byesencz, in Ewanczicz, in Ostroh et in Rabstayn prope Snoymam et in Hradek alias
Novo Castro prope Gewicz, in Ussaw et Rokytnicz ac ipsis et aliorum quorumcunque
adherencium complicum, fautorum, receptatorum, cuiuscunque condicionis existant, si commode
fleret, alias publice in ecclesiis vestris, cum maior populi multitudo affuerit vel per affixionem
processuum nostrorum ad valvas ecclesiarum, ut ipsa monicio et mandatum nostrum ad
eorum noliciam indubitatam possit pervenire et se non valeant ignorancia excusare, canonice
monealis eosdem in genere et quos sciveritis in Specie, ut prefertur, quos et nos presen-
libus monemus, ut infra sex dies vestre monicioni proximos, quorum duos pro primo, duos
pro secundo, reliquos vero duos dies ipsis et eorum cuilibet pro canonica monicione et
termino peremptorio presentibus prefigimus et assignamus, dictum mandatum, quod fecerunt
in bonis et villis ipsius Olomucensis ecclesie adversus deum et iusticiam, videlicet. quod
homines et incole dictorum bonorum et villarum deberent eis facere obedienciam, prout se
actu iam de aliquibus bonis intromiserunt et comminacionem, quod vellent eis aufferre quod
haberent et comburrere, revocent aut revocari procurent et ne peramplius talia mandata
faciant, neque se de hominibus et incolis dictorum bonorum et villarum ipsius Olomucensis
ecclesie per se vel per interpositas personas intromittant nec eciam ipsa bona invadant, seu
occupent, aut homines ipsorum rebus suis spoliare, sive eos captivare, seu taxare, sive ab
eis aliquem censum seu exaccionem aut subsidium recipere violenter, neque in bonis ipsorum
iaceant, neque ipsos expensis vel alimentis quoquomodo gravare presumant, sed pocius
admittant eos in pace et libertate gaudere, sicut ab antiquo consueverunt, et occupata bona
deoccupent et de eisdem cedant cum effectu, alioquin si contra premissa mandata immo
verius apostolica aliquid facere, agere vel attemptare presumpserint non parentes nostris