382
homine impediente vel inpetente iure spirituali vel seculari ac judayco promittimus et tenemur
disbrigare, libertare, pacificare in suis omnibus usibus pertinenciis et libertatibus, que ab
antiquo tenta sunt et possessa. In eventu vero, ubi non faceremus, quod absit, ut premittitur,
mox idem plebanus omnium sanctorum habet plenam et, omnimodam potestatem, jure spirituali
nos citare et monere ac sententiis nos gravare, prout jus ipsum in hiis melius edocebit tam
diu, quousque omnia nostra promissa cum dampnis et omnibus inpensis in citando et
monendo et quovismodo in laborando ob non implecionem premissorum fuerint persoluta
cum effectu. Et horum ad cautelam et certitudinem firmiorem sigilla de voluntate nostra el
mandato presentibus sunt appensa. Datum et actum sub anno domini M9C?C?C? nonagesimo
septimo in die sancti Wencesslai martiris gloriosi.
(Orig. Perg. 4. h. Sig. das dritte abgerissen im Olm. Cap.-Archive.)
423.
Georg, perpeluus vicarius der Pfarre in Ung. Brod, bekennt sich zu gewissen an den
Vysehrader Canonicus Fridrich zu zahlenden Schulden, DI. 29. September 1397.
Constitutus personaliter coram nobis Johanne Kbel officiali et actis nostris obligatoriis
dominus Georgius, perpetuus vicarius ecclesie in Ungaricali Broda Olomuc. dioc., non com-
pulsus nec coactus, sed sponte et libere confessus est et recognovit, se retinuisse viginti
unam marchas domino Fridrico, canonico Wissegradensi, racione pensionis, quas eidem
solvere tenebatur pro tribus terminis proxime preterilis, videlicet. anno de presenti pro
termino S. Georgii et anno proxima preterito pro terminis Georgii et Martini festis. Quas
quidem pecunias ultra pensiones deinceps more solito. solvendas solvere promisit infra
quatuor annos, ineipiendo anno proxime futuro, quinque marcas in festo S. Galli et tantumdem
in diclo termino duobus annis sequentibus et quarlo anno in dicto termino sex marchas
domino Fridrico predicto sub pena excommunicaciouis late sentencie, quam in ipsum exnunc
prout extunc ferimus in hiis scriptis. Ibidem eciam dictus dominus Georgius recognovit, se
nondum solvisse quasdam litteras ob non solucionem duarum pensionum emanatas et taxatas,
ut dicebatur, ad sex sexagenas cum media et tres grossos, super quibus se dixit cum
domino Fridrico loco et tempore concordare. Eciam recognovit, se teneri ipsi domino
Fridrico in quatuor sexagenis, in quibus dominus Wysko, in Nezdyenicz plebanus, et
Leonmanus, quondam conventor fructuum ecclesie in Wleznaw predicte diocesis, fuerunt
obligati pro litteris taxalis et non taxatis ob non solucionem quarundam pecuniarum, quarum
duas solvere promisit in festo Assumpcionis s. Marie virginis proxime venturo el residuas
duas in festo s. Martini tunc secuturo dicto domino Fridrico sub pena excommunicacionis ;
el si huiusmodi expense solute fuerint eidem, littere contra diclos Wyskonem et Leon-
manum emanate debebunt restitui ipsi domino Georgio. Eciam dictum est et expressum,
quod si ipse dominus Georgius ante solucionem dictarum IIII* sexagenarum debitum nature
persolveret, quod extunc ipsi Wysko et Leonmanus ad solucionem expensarum taxatarum
i
a — — —