378
stndiosius bona fide mea promitto et teneor infuturum, et ob hoc idem dominus Jodocus
marchio, dominus meus generosus, michi fecit graciam specialem, sic quod ipsius gracia
michi castrum. Czimburg et castrum Spranek, cum ommibus villis et bonis ad eadem spec-
tantibus necnon ipsorum perlinenciis universis graciose et benivole in mille marcis grossorum
Pragensium obligavit, sicut in littera, quam a serenitate ipsius confectam desuper habeo,
omnes ville et bona nominantur ordinarie et in eadem lucidius continentur. Ideo ego
prefatus Proczko bona mea fide et honore prefato domino meo marchioni spondeo firmiter
absque dolo, ac virtute presencium de certa mea sciencia promilto, quod castra predicta
videlicet Czimburg et Spranek prefato domino meo marchioni, heredibus ac successoribus
suis, marchionibus et dominis Moravie et ipsorum officialibus sive capitaneis in omnibus suis
necessitatibus contra quemlibet hominem, nullo excluso penitus, fideli adiutorio aperta et
prompta esse debeant, ac serenitati ipsius cum castris predictis adherere et juvare promitto
tamquam naturali meo domino, dum et quociescumque fuerit opportunum. Specialiter hac
condicione adiecta, quod quandocunque prefatus dominus marchio dominus meus graciosus
castra Czimburg et Spranek predicta cum villis, bonis et ipsorum pertinenciis universis,
prout. in littera, quam a gracia ipsius habeo, nominantur expresse, rehabere a me et
redimere voluerit, extunc ipsius serenitas michi debebit mille marcas grossorum assignare,
prompta pecunia et pagare; quo facto, ego predictus Proczko de Buzaw promitto sub
honoris et fidei puritate, quod sepedicto domino marchioni, domino meo gracioso, de castris
Czimburg et Spranek cum villis et ipsorum universis perlinenciis, prout in litlera. domini
marchionis, quam habeo, continentur, statim ‘absque omni contradiccione condescendere et
in suam potestatem tradere fideliter et libere resignare, sic quod castra predicla cum
omnibus ipsorum villis et singulis pertinenciis ad dominum marchionem, heredes aut succes-
sores suos, marchiones et dominos Moravie, absque impedimento quolibet e converso a me
libere et pacifice reverti debeant et devolvi. Presencium.sub appenso meo sigillo testimonio
litterarum. Datum Brunne anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo seplimo, feria
quinta proxima ante festum sancli Egidii confessoris.
(Orig. Perg. mit hüng. Sig. im m, Landes-Archive Nr. 200 Miscell.)
420.
Der. Prager ersbischófliche Official transsumirt eine Bulle Pabst Bonifas IX. ddo.
15. Juli 1397. — Dt. 22. September 1397.
In nomine domini amen. Nos Johannes Kbel decretorum doctor, canonicus Pragensis,
curie archiepiscopalis Pragensis et apostolice sedis legati officialis, presenti transumplo
publico notumfacimus universis, quod constitutus personaliler coram nobis in figura judicii
providus vir Wenceslaus dictus Miska de Lukohorzan, procurator consistorii Pragensis,
necnon procuratorio et sindicatus nomine honorabilium et religiosorum virorum dominorum
Sdenconis supremi magistri et conventus fratrum cruciferorum cum stella in pede pontis
Me a oma LE me Я
ask mi i kala a it