EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

346

temporibus utiliter inpensis ac auctore domino inposterum inpendendis, sibi de voluntate consensu et assensu- specialibus et expressis honorabilium virorum dominorum . . decani et . . capituli ecclesie nostre Olomucensis fratrum nostrorum carissimorum duodecim marcas annui census grossorum Pragensium Moravici numeri et pagamenti deputavimus dedimus et assignavimus ad vite sue tempora duntaxat habendas, tenendas, percipiendas, levandas et in usus suos convertendas. De quibus duodecim marcis singulis quatuor temporibus successu temporis tres marcas debet percipere et levare de theloneo opidi nostri Huleyn per thelo- narium ibidem, qui pro tempore fuerit, sibi.aut cui hoc commiserit dandas el presentandas contradiccione et difficultate quibuslibet procul motis. ' Decedente vero dicto Andrea, quod deus avertat, dicte duodecim marce ad nos, successores nostros episcopos et episcopalem mensam devolvi redire debent libere et reverti. Ista tamen condicione adiecta, si nos aut successores nostri, qui pro tempore fuerint, Olomucenses episcopi dicto Andree bona feudalia ad nos devolvenda usque ad summam duodecim marcarum grossorum Pragensium Moravici numeri annui census dederimus assignaverimus et in feudum contulerimus, ipsumque in eorundem bonorum censum iurium et pertinenciarum suorum possessionem immiserimus et posuerimus realiter cum effectu sine inpeticione qualibet pacificum et quietum, extunc duo- decim marce predicte sibi in theloneo nostro deputate, sicut premittitur, ad nos successores nostros et mensam episcopalem statim sine impedimento quolibet devolvantur et libere revertantur. Mandamus igitur thelonario ibidem in Huleyn, qui pro tempore fueril, tam presenti quam futuro sub obtentu gracie nostre firmiter et expresse, quatenus dicto Andree exnunc in antea in'singulis quatuor temporibus tres marcas grossorum de theloneo in Huleyn sine alia quacunque requisicione litterarum mandatorum nostrorum det, assignet et cum effectu persolvat. Nam quocies dictus thelonarius hec fecerit, esse debet a nobis et nostris successoribus quittus liber desuper et solutus, quem eciam thelonarium pro tempore existentem pro nobis et successoribus nostris hoc casu, ui premittitur, dicimus fatemur reddimus et facimus quitlum liberum et solutum. Si vero, quod absit, dictus thelonarius in Huleyn pro tempore diclas duodecim marcas annui census in terminis suprascriptis aut aliquo ipsorum non solverit aut solvere neglexerit vel recusaverit Andree aut suis procuratoribus supradictis, ex tunc quocies et quando hoc continget, ipse Andreas aut sui procuratores habebunt liberam potestatem et auctoritatem, ipsum thelonarium pro tempore ad huiusmodi solucionem compellendi quolibet iudicio ecclesiastico vel seculari. In quorum omnium et singulorum iestimonium sigillum nostrum de certa nostra sciencia presentibus est appensum. Datum in castro nostro Meraw feria sexta post diem kathedre sancti Pelri, que fuit dies vicesima tercia mensis Februarii, anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo septimo.

Et nos Andreas decanus, Nicolaus de Borssvicz archidiaconus totumque capitulum ecclesie Olomucensis predictis, videlicet deputacioni donacioni et assignacioni duodecim marcarum annui census dicto Andree factis, ut prefertur, unanimiter concorditer et capitulariter congregati consensimus, prout eciam presenlibus consentimus. In quorum testimonium sigillum capituli nostri una cum sigillo reverendi in Christo patris et domini domini Nicolai episcopi Olomu-

censis presentibus est appensum. (Orig. Perg. 2 h. Sig. im fürsterzb. Archive in Kremsier.)



Text viewManuscript line view