321
sigillo domini officialis in vim littere reversalis realiter assignare. Quam quidem ordinacionem
disposicionem et voluntatem nostram, in vero testamento, ut premittitur, factam, pelimus
exnunc per ipsum dominum Johannem rectorem ecclesie. supradiclum suosque successores
legitimos, pro tempore existentes, perpetuis temporibus teneri et inviolabiliter observari.
Supplicamus humiliter reverendo in Christo patri ac domino domino Nicolao episcopo Olomu-
censi moderno et devote, quatenus divine retribucionis intuitu digneretur reverencia sua,
prefatam donacionem, disposicionem et ordinacionem testamenti nostri veri auctoritate
ordinaria approbare et ratificare graciose, suisque litteris. patentibus, prout ad eius spectat
officium, graciosius confirmare. In quorum evidens testimonium et roboris firmitatem sigilla
nostra de certa sciencia nostra una cum sigillis in testimonium nobilium virorum Jesconis
dieti Sokol de Lamberg, Lewe de Brzizniek, Henrici de Craviehora et Jesschiconis de
Gralicz presentibus sunt appensa. Datum Brzieznik, anno domini millesimo trecentesimo
nonagesimo sexto, feria quinta, que fuit octava sancti Wenceslai martiris gloriosi.
(Orig. Perg. mit 7 anhang. Sig. im m. Landes-Archiv, Art.: Kóniginkloster lit, P. n. 19.)
349.
Adam, Pfarrer in Ober-Bobrau, bekennt vor dem Prager erzb. Officiale, dass er dem
Bürger der Neustadt Prag, Lysek, zwei Schock Groschen schuldig sei.
Dt. 6. October 1396. `
Constitutus personaliter coram nobis Johanne Kbel, officiali Pragensi, et aclis nostris
obligatoriis dominus Adam, plebanus in Superiori Bobrovia Olomuc. dioc., confessus est el
recognovit, se teneri et obligari in duabus sexag. grss. prag. Johanni dicto Lyssek, civi
Minoris civitatis Prag., quas eidem solvere promisit in festo sancti Martini proxime venturo
sub pena excommunicacionis late senlencie, quam in ipsum exnunc prout exlunc ferimus in
hiis scriptis, et dictus Lyssek eidem promisit reddere et restituere quandam rappam sibi in
diclis pecuniis nomine pignoris obligatam. Acta sunt (hec) anno etc. (MOCCCLXXXXVI) die
VI mensis Octobris, presentibus Machuta, Drzcone, procuratoribus, Andrea, Johanne, Nicolao,
notariis publicis.
(Aus dem Lib. obligat. II. 12 f. 128 im Prager Metropol. Capitel- Archive.)
350.
Nikolaus Bischof von Olmüts quittirt den Lacek von Krawár über 150 Mark Prager
Groschen. Dt. 9. October 1396 s. l.
1
Nicolaus ete. notumfacimus etc. Ouod nobilis dominus Laczco de Crawar fidelis
noster dilectus nobis racione bonorum Mezerziecz et Arnoltowicz apud nos emptorum CCCC
marcas grossorum pragensium, videlicet in festo sancti Martini episcopi proximo ducentas
41