313
340.
Markgraf Jodok, um das Olmiitser Capitel für die in dem letzten Kriege erlittenen Drang-
sale zu entschädigen, bestätigt demselben alle früheren Privilegien und verordnet, dass
künftighin keine Kriegsvölker in die Häuser der Olmützer Canoniker gelegt werden dürfen.
Dt. Brünn 26. August 1396.
Jodocus. dei gracia marchio et dominus Moravie notum facimus tenore presencium
universis. Quod ex veridica relacione audito immo probacione et facto realiter intellecto,
qualiter venerabilis Olomucensis ecclesia mater nostra harum tempestate querrarum, quibus
ex frequeneia discordiarum et licium per inimicos nostros et hostes bona principatus nostri
.Moravie et precipue monasteriorum et personarum spiritualium inhumaniter sint offensa,
invasa fuerit, violata graviter et offensa eciam per gentes partis nostre, que tamen de nostro
mandato aut scitu minime processerunt. Et de multis sic enormiter et improbe factis dolemus
ex animo et. maxime, quod quidam ex nostris temeritate propria et ausu stulticie reverendum
in Christo patrem. dominum Nicolaum episcopum Abelonensem, suffraganeum reverendi in
Christo patris domini Nicolai episcopi Olomucensis, decanum :. . prelalos . . canonicos
vicarios . . allaristas . . prebendatos . . ministros et, ut ita dicamus, universum clerum
dicte ecclesie Olomucensis tunc presentem incluserunt delinuerunt et per plures dies fame
siti immaniter, ut audivimus, afflixerunt; eciam. quod gentes armorum seu stipendiarii in
nostro stipendio ibidem eo tempore existentes fuerunt per capitaneum nostrum in Olomucz
ad domos . . prelatorum et . . canonicorum contra ipsorum volunt-‘em non sine ipsarum
domorum detrimento et ruina locate. Quapropter ne ialia scande a preterisse per negli-
genciam aut dissimulacionem videamur, propter divine retribucionis meritum el ob reverenciam
venerabilium eiusdem ecclesie et nostrorum pariler patronorum deliberavimus, huiusmodi
morbo salubriter obviare. Ideo omnes et singulas libertates immunitates jura privilegia
literas gracias indulta consuetudines et observancias venerabilium virorum dominorum
decani . . prepositi . . archidiaconi . . scolastici . . custodis . . canonicorum et capiluli . .
rectoris scolarum . . vicariorum . . ministrorum el . . personarum ecclesie Olomucensis
supradicte el ipsius ecclesie eis ab illustribus . . regibus Boemie . . principibus et . .
marchionibus Moravie donata seu donatas, dala seu datas, concessa seu concessas, indulta
seu indultas, permissa seu permissas, que vel quas si in tolo vel in parte invasa seu
invase, offensa seu offense, violala seu violate fortasse per nostros fuerint, quantum in nobis
est et hoc facere possumus, restauramus reintegramus reducimus et innovamus per presentes,
volentes eosdem et successores eorum ac ecclesiam omnibus prescriptis uli et gaudere
temporibus alffuturis et in et circa huiusmodi inviolabiliter conservare et defendere bona
fide. Insuper dictis dominis . . prelatis . . canonicis . ..et capitulo necnon ecclesie Olomu-
censi supradicte presentibus libera et spontanea voluntate ac bona fide promittimus, ipsis
et ecclesie omnia dampna per nostros illata, postquam secundum congruam estimacionem
iaxata fuerint, resarcire et refundere cum effeciu. Mandamus igitur et precipimus presen-
40