EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

260

et negligencia nostra penitus non obstante. Quod si non fecerimus, quod absit, et in premissis ac premissorum aliquo negligentes fuerimus, tunc illico duo ex nobis fideiussoribus et disbrigatoribus predictis, qui per nominatos priorem ac conventum dicti monasterii ac eorum successores seu eciam per dominum Erhardum vel heredes ipsius moniti fuerimus, unus per absenciam allerius se non excusans nec unus alium expectando, promiitimus bona nostra fide ac debemus cum duobus equis in civitatem Brunam in domum honesti hospitis per ipsos fratres nobis deputatum subintrare vel quivis pro se alium. honestum et idoneum militaris ordinis sub- mittere ad prestandum ibidem obstagium solitum et consuetum elc.*) Et si tempore medio aliquem fideiussoram dictorum de hac vita migrare contigerit, quod infra unius mensis spacium ipsis fratribus unum alium tam nobilem quam facultatibus valentem in locum defuncti tenebimur collocare literamque presentem de verbo ad verbum mutato solum defuncti nomine in nomen fideiussoris substiluli per omnia innovare. Accidente vero casu, quo predicta ommia el singula prestito obstagio vel non prestito, quod absit, non impleverimus vel quo- modolibet non poterimus, extunc damus ipsis priori conventui ac eorum successoribus presentibus plenum posse, diclas centum cum nonaginta sexagenas cum omnibus dampnis probabilibus desuper accretis recipiendi in judcis vol christianis super omnia bona nostra

mobilia et immobilia ubique habita vel habenda, ac nostrorum omnium super dampna. Pre-:

sencium sub appensis nostris sigillis testimonio literarum. Sub anno domini millesimo tricen- tesimo nonagesimo quinto, die sancti Bartholomei apostoli gloriosi.

(Orig. Perg. 7 h. Sig. im Archive des Klosters Raigern.)

278. 7

К. Wenzel IV. ertheilt dem Markg. Jodok, dem Heinrich con Rosenberg, Heinrich von Neuhaus, Brenek von Skala und ihrem Anhange sicheres Geleite. Dt. Prag 24. August 1395.

Wenceslaus. dei gracia Romanorum rex semper Augustus el Boemie rex. Notum- facimus tenore presencium universis, quod animo deliberato sano fidelium nostrorum accedente consilio et de certa nostra sciencia illustri Jodoco, marchioni Moravie, principi patruo nostro carissimo, nobilibus quoque Heinrico de Rosemberg, Henrico de Novadomo, Przienkoni de Skala et omnibus aliis regui Boemie baronibus adherentibus fautoribus et serviloribus eorundem, quos secum adducendos decreverint, salvum et securum conductum nostrum pro nobis fautoribus et adherentibus nostris et omnibus aliis, qui causa nostri faciunt et dimittunt, dedimus et donavimus, damus virtute presencium dolo et fraude quibuslibet proculmotis et donamus; ita videlicet, ut ipsi omnes et eorum quilibet cum fautoribus adherentibus et servitoribus suis a data presencium ad quatuordecim dies conlinue se sequentes ad nos venire, apud nos morari et a nobis vice versa ad domicilia propria remeare valeant atque possint, rebus salvis pariter et personis, nullum dolum seu fraudem in eo sub verbo regio

#) Folgt die gewöhnliche Einlagerformel.

| | |



Text viewManuscript line view