EN | ES |

Facsimile view

82


< Page >

254

contulimus et assignavimus ac presentibus damus conferimus et assignamus cum singulis suis juribus usibus fructibus censibus molendinis agris cultis et incultis, pratis pascuis ortis maccellis scampnis sutorum, scampnis panum, et generaliter cum suis omnibus obvencionibus proventibus et perlinenciis universis, prout ad dictam advocaciam ab antiquo pertinuerunt et pertinent de presenti, omni eciam jure, quo dicta advocacia ad nos est devoluta et sicut eam dictus Hensil Schaffer, dum egit in humanis, in feudum habuit tenuit et possedit, per eum et heredes suos legitimos in feudum habendum tenendum et possidendum cum suis juribus et pertinenciis universis, cum plena potestate, jure feudi diclam advocaciam vendendi et pecuniam exinde provenientem in usus suos convertendi, prout sibi utilius et comodosius videbitur expédire. Sic tamen, quod dictus Alexander, heredes aut successores sui nobis, ecclesie nostre et successoribus nostris episcopis Olomucensibus de dicta advocacia debita faciant servicia et bernam regalem persolvant, prout hec ab antiquo fieri et solvi solita sunt et consueta. Presentibus strenuis viris domino Gerhardo milite de Meraw, Jodoco de Wolfsberg marscallo nostro et Wolframo de Panowicz fidelibus nostris dilectis ac Nicolao de Neundorf notario nostro, qui presencia habuit in commisso. In quorum omnium et singulorum testimonium sigillum nostrum de certa nostra sciencia presentibus est appensum. Actum et datum in castro nostro Meraw feria tercia ante festum sancti Laurencii marliris, anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo quinto.

(Orig. Perg. an Perg. Streifen h. Sig. im fürsterzb. Archive in Kremsier.)

241.

Nikolaus Bischof von Olmüts verleiht seinem Kämmerer Alexander die Vogtei in Brauns- berg. Dt. Mirau 8. August 1395.

Nicolaus etc. notumfacimus ete. Quod consideratis meritis et mulliplicibus serviciis fidelis nostri Alexandri camerarii nostri nobis sincere dilecti, que nobis et ecclesie nostre Olomucensi longis temporibus utiliter exhibuit et exhibet ac auctore domino in futurum poterit copiosius exhibere, sibi advocaciam in opido nostro Braunsberg per mortem bone memorie Hensil Rynneri vasalli nostri advocati ibidem in Braunsberg sine liberis defuncti elc. aut alias quovis modo ad nos legitime devolutam, recepto prius ab eo pro nobis et ecclesia nostra Olomucensi desuper debite fidelitatis et omagii sicut juris et moris est prestito juramento, jure feudi dedimus etc. per eum et heredes suos legitimos in feudum tenendam etc. cum plena potestate jure feudi dictam advocaciam vendendi et pecuniam exinde provenientem in usus suos convertendi prout sibi utilius et commodosius videbitur expedire. Sic tamen quod ipse Alexander heredes aut successores sui nobis ecclesie nostre el successoribus nostris episcopis Olomucensibus de dicta advocacia et suis perlinenciis debita faciat servicia consueta et bernam regalem persolvat prout hoc ab antiquo fieri et solvi solita sunt et consueta. Datum in castro Meraw feria tercia ante festum sancti Laurencii. Anno domini M?CCC? nonagesimo quinto.

(Kremsierer Lehensquatern II. p. 125.)

Ja



Text viewManuscript line view