C. 49%. 1412, November (?) 149
et cavete ab hominibus. Nam tradent vos in conciliis* et in synagogis
suis flagellabunt vos. Et tradet frater fratrem in mortem, et pater filium,
et consurgent filii contra patrem et matrem, et morte afficient eos, et
erunt invisi omnibus propter nomen meum. Qui autem perseveraverit
usque ad finem, hic salvus erit. Et si vos persecuti fuerint in hac civi-
tate, fugite in aliam*. Hec autem persecucio durabit usque ad diem
iudicii.
Dicit ergo ulterius?: ,, Amen dico vobis, non perambulabitis omnes
civitates in Israel, donec veniat filius hominis. Non est discipulus super ®
magistrum neque servus super* dominum suum. Satis est discipulo, ut
sit sicut magister eius et servus sicut dominus suus. Si patrem familias
Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius. Quare ne timeatis".
Hec ad suos discipulos, ut talia possint evitare, locutus est, erigens
mentes eorum, ut prudentes sint, et lupos rapaces per eorum opera
agnoscant, qui sua avaricia universum mundum absorbere volunt.
Preterea docuit eos, quomodo falsi prophete cognoscantur, quod
videlicet cum veris prophetis neque in scripturis, neque in operibus
consenciunt. Sunt itaque falsi Christi, qui dicunt se esse primarios Christi
discipulos, existentes in operibus capitales illius hostes et adversarii.
Omnibus ergo modis, si posset fieri, verbum dei opprimere conantur;
quia eorum contumaciam, superbiam, avariciam, luxuriam, simoniam et
alia mala opera reprehendit.
Invaserunt igitur quedam templa et sacella, ne in illis verbum dei
predicaretur, verumtamen tale facinus Christus illis perpetrare non
permisit. Iam, * ut audio, moliuntur, ut sacellum Bethlehem diruant,? et
in aliis templis, in quibus verbum dei docetur, prohibent predicare."
Verumtamen confido in deo, quod nihil efficient. Prius laqueos, citaciones
et anathemata Anseri? paraverunt, et iam nonnulis ex vobis insidiantur:
sed quia Anser animal cicur, avis domestica, suprema volatu suo non
pertingens, eorum laqueos rupit, nihilominus alie aves, que verbo dei et
vita volatu suo alta petunt, eorum insidias conterent. Tetenderunt laqueos
suos et anathemate tamquam ligneo accipitre perterrefecerant ignitumque
ex Antichristi pharetra iaculum emiserunt, dum verbum dei et cultum
illius prohiberent. Verum quo magis suam naturam occultant, eo sepius
innotescit, et quo magis nituntur suas tradiciones tamquam rete expan-
dere, eo magis rumpuntur, et volentes habere pacem mundi, eam amit-
* V Op in marg.: ,Consilium de diruendo templo Bethlehem.
* concilia Op, opraveno podle Vulg. — * supra Op, — * conatur Op.
'* Mat. 10, 23—26; citováno všude místy volně. — “ Zákaz kázání v kaplích vy-
daný od Alexandra V dne 20. prosince 1409; v. Palacký, Docum. str. 374—376. —
9 Nařízení o sboření Betléma vydáno asi v srpnu a došlo do Prahy před koncem září
1412. — ?' Mini se asi péte o zachovávání interdikta, jehož v některých kostelích od
přátel Husových nedbáno. — ?! Narázky na jednotlivé fáse Husova procesu, sron. i č. 45.
K dalšímu srvn. Knížky proti knězi Kuchmistrovi, Erben III, 253 n.