74 Č. 21. 1410, Sept. 8.
miserat" gladium ob defensionem sue legis, nimis vecorditer parvipensa.
Ad guod nimis parum attendunt reges et domini temporales. Et ideo,
ut dicit " Ysodorus? reddent? domino racionem, a quo acceperunt eccle-
siam potestative contuendam. O quam timere possumus nos miseri, qui
vires nostras et affectus tociens in peccatis carnalibus et causis mun-
dialibus expendimus, sed in causa domini nos in quoquam exponere
inhumaniter resilimus! Recordemur ideirco Mathathie,? Finees? ľude
Machabei et aliorum zelum domini habencium, qui in scripturis divinis
meruerunt a deo commendari, ut ipsorum zelus et opera relinquantur
posteris in exempla! Simus ipsorum imitatores, mercedem cum ipsis
finaliter recepturi! Quid igitur nos moveret propter vanum nomen huius
mundi; quod transit velut umbra, vel luerum temporalium caducorum*
tam audacter nos ponere, sed in causa Christi post tot accepta beneficia
propter statuam fictam? terrificam nimis stolide" formidare? Certe si-
quidem" Antichristus, timor, superbia et temporalium aíffluencia nos ni-
mium excecarunt. Pensemus ergo," tu et ego et ceteri nobis consimiles,
quod non solum sufficit corde credere ad iusticiam, nisi eciam ore con-
fiteamur dominum Ihesum Christum. Nam meritum et penam ipsemet
in ewangelio nobis profert; meritum, ubi dicit?: ,Qui me "confessus
fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo*. Et
econtrario penam, ubi dicit?: ,Qui me negaverit vel erubuerit coram
hominibus, hunc ego negabo et erubescam in conspectu patris mei et
sanctorum -angelorum.*
Diligamus ideo dominum Ihesum Christum, ipsum corde et opere
humiliter confitendo, et quoscumque inpedientes cursum liberum sue
legis nullatenus defendamus, quia quicumque inpediverit* verbum dei,
ne libere ecclesie sue proficiat, tunc sit" indubie Antichristus, cum Chri-
stus, autor* salutis, propter promulgacionem ^ sue legis penas crudelis-
simas subiit atque mortem; nec excomunicaciones" hominum ficte a
bonis operibus nos terreant, quia per Yzaiam prophetam dicit dominus*:
»Quis tu, ut timeas ab homine " mortali et a filio hominis, qui quasi
fenum ita arescet, et oblitus es domini tui?^ Et ut testatur Crisosto-
mus”: „Pro certo proditor veritatis est non solum ille, qui transgredi-
endo veritatem, palam pro veritate loquitur mendacium, sed eciam ille,
qui non^ libere pronuneciat veritatem, quam libere pronuncciare opor-
tet, aut non ^ libere defendit veritatem, quam libere defendere convenit.*
? comiserat Ust. — ? reddeunt B. — P Malachie Ust. — aFines B. — "comendari
Ust. — *seculi Ust. — *caducarum Ust. — "stollide Ust. — v" nisi quod Ust. — " igi-
tur Usf. — * inpedierit Ust. — Y misto: tune sit md Ust: et sie ut. — z'auctor Ust. —
3a prowlgacionem Ust. — *^^eciam comunicacionem B. — ““v B nésleduje Skrtnuté:
est. — dd nam Ust. — ** conven. defend. Ust.
? Nebylo mozno citátu zjistiti. — * Srun. 1. Mach. 2 a d. — ? Srun. Dan. 2. — ^ Srun.
Rom. 10, 10. — ? Mat. 10, 32, Marc. 8, 38, Luc. 12, 8. — * Mat. 10, 33, Luc. 12, 8. —
*Isai. 501, 12—13. — 1% Citát vzat z t. zv. Opus imperf. sup. Matth. 25, jez obecně
přičítáno Chrysostomovi, snad převzat z Dehkr. c. 76 C XI q 3 (Friedberg 667).
+161 B
+ 146" Ust
*161/ B