EN | ES |

Facsimile view

812


< Page >

* 233 Vd

C. 171. 1413, Juli. 355

lentes ex intimis, guod eciam audire cogimur famam publicam, ymmo verius infamiam quorumdam magistrorum et baccalariorum sacre theo- logie eciam formatorum de vestra universitate prodeuncium, quod armi- ductores existant sceleris immanissimi, resuscitandi errores letiferos Jo- hannis Wycleff Anglici, doctrine katholice dissonantes et ob id dudum legitime condempnatos.

Sane versantes in animis nostris, quod pre ceteris filiis hominum unum vobiscum habemus propinquitatis vinculum singulare, quia vide- licet sanctorum studiorum veritas, qua nichil in terris clarius, unam nobis professionem dedit, cum igitur non solum, quod humane societatis fedus, sed quod divini nexus indivisum glutinum sorciamur, necesse est, ut proprium id nobis veritatis studio vendicemus, ut invicem perfeccius aliis diligamus et veritatis professores tam execrabiles infamias eciam quemadmodum in nos ipsos, licet innocuos, saltem reputacione wlgarium redundantes, cordialiter detestemur. Hine affectuose optamus semper eum apostolo,' ut abscindantur, qui vos conturbant.*

* Et ne in dissolucionem tanti federis ex levibus quorumdam aut in- certis relatibus contra nos quidquam sinistri aut caritati contrarium su- spicemini, super omnibus nobis et nostris magistris innocentibus in pre- fata epistola impositis clara veritate duximus respondendum, in primis sincera fide asserentes, quod nulli vestre universitatis membro hic Wyenne quantulameumque minimam iniuriam irrogatam novimus, ymmo certi sumus, quod vos? bona fide certos reddimus, quod nemo de vestris aliquo nostrum conscius est hic aliquantulum molestatus, preter quen- dam nomine Dominicum de Zagrabia," qui circa festum dominice Ascen- sionis? propter frivolas et temerarias asserciones errorum Wlycleff et eorum approbaciones domino officiali curie Patauiensis" denunciatus," capiebatur per eundem, non per aliquem de nostris magistris. Qui et legitime examinatus sub iuramento fatebatur, se 16 errores Wycleff tam- quam veros, iustos, sanctos aut Christi ewangelio consonos credidisse ac eos vel saltem aliquos a Magistro Jo[hanne] Hus docente publice di- dieisse, contrarium eciam nonnumquam ab orthodoxe fidei doctoribus Prage predicare, legere, docere audivisse. Verum quia ad aliquorum no- stre universitatis doctorum informacionem ad veritatis viam reductus, elegit sponte eosdem publice abiurare, nequaquam reputans se passum iniurias, sed dgens eisdem graciarum acciones, gaudebat se ab errore dampnabili salubriter revocatum. Et nisi intercedente universitate nostra eidem dictus dominus officialis graciosius pepercisset, ad graviorem utique penam fuisset de rigore iuris merito condempnatus.

Novimus eciam, quod fere ante annos tres idem dominus officialis eciam Magistrum Jeronimum de Praga, tamquam de eadem Wyocleffistica

* ve Vd následuje Skrtnuté cer. "ve Vd opraveno z denuncciatus.

" Galat. 5, 12. '? Osobnost bliże neznámá; sron. Palacky III, 1, 170 pozn. V Dne 1. éervna 1413. '! Ondrej z Grillenberga. '* TotiZ r. 1410; v. pozn. násl.



Text viewManuscript line view