178 Č. 69. 1413, Juli.
Nam* ideo plus quam duodecim annis in verbo dei apud vos, sieut deus
est mihi testis, laboravi, et in hoc mihi summa consolacio erat, cum ve-
stram diligenciam in audiendo verbo dei cognovissem, animadvertens
multorum veram et synceram penitenciam.
Quapropter, carissimi, per passionem lesu Christi vos obtestor, ut
ewangelium eius servetis et retineatis et in omnibus, que tum recensui,
procedatis cum fructu. Nolite ergo animo vacillare et titubare, neque
consideretis eos, qui incertam ingressi viam, alio sese flexerunt, et iam
sunt acerrimi hostes dei et nostri facti.?
Verum scitis, carissimi, quod discipuli Christi, qui illi conversaban-
tur, desciverunt et cum eo iam amplius ambulare nolebant. Venit itaque
Christus, ut bomines ab invicem separaret,** quemadmodum ipse dicit?:
„Ego veni, ut separem filium a patre et filiam a matre.^ Et iterum*:
,Trademini propter nomen meum omnibus hominibus.* Et ne eorum
abnegacione moveamur, aut persecucione vel morte perterrefiamus, mox
subdit salvator: ,Et capilli vestri de capite non peribunt, nam per pa-
cienciam possidebitis animas vestras.^ Si igitur unus capillus non peribit,
quomodo igitur fideles peribunt?
Quare, carissimi, fidem veram, spem certam studete servare, state
firmiter in dileccione verbi dei, et illi summo desiderio adherete, audientes
eos, quos salvator vobis misit, ut ewangelium ipsius sine metu, constanter
lupis rapacibus et falsis prophetis resistentes, predicent. De quibus Chri-
stus ad suos fideles dicit?: ,Multi, inquit, falsi prophete venient et se-
ducent multos. Ab illis precipit Christus fidelibus cavere et docet, quo-
modo agnosci possint, videlicet per fructus,' qui sunt superbia, fornicacio,
avaricia, simonia, contemptus verbi dei et persecucio fidelium, detraccio,
ambicio, zelus tradicionum humanarum etc.
Nam tales habent ,vestimentum ovium,** qui induunt nomen et
officium christiani hominis, ac ita, cum sint ,intus lupi rapaces,^ oves
Christi laniant et lacerant. De istis lupis Christus ad suos discipulos
locutus est?: ,Ecce, inquit, ego vos mitto quasi oves inter lupos. Estote
ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbe.^ Prudentes
ut sint, ideo dicit, ne sibi paciantur imponi sicut serpentes et in se caput
8
* V Op in marg. poznámka: ,Joannes Hus 12 annis Pragae. — ** V Op
in marg.: ,Christus venit, ut separet homines ab invicem.
' Hus prijal úřad kněžský na jare r. 1401. Misto toto (od , Vehementer" po ,peni-
tenciam“) uvádt Martinius, Hussus et Lutherus str. 25; srun. i, co praví Matéj z Janova:
a fota multitudine hominum, cum quibus a principio sacerdocii mei laboravi usque
modo per XII annos (v. Palackjj, Radhost, II, 323). — ? Mfnéni patrné Stanislav ze
Znojma a Stépán z Pálée a jejich druhové. — ? Srvn. Mat. 10, 15: Veni enim separare
hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam. — *Srun. Luc. 21,
16—17: Trademini autem a parentibus... et eritis odio omnibus propter nomen meum,
et capillus de capite vestro non peribit, in patientia vestra possidebitis animas vestras. —
3 Srvn. Act. 27, 34. — © Mat. 24, 11. — ‘ Srvn. Mat. 7, 16. — * Mat. 7, 15. — ? Mat. 10, 16.