EN | ES |

Facsimile view

812


< Page >

176 Č. 68. 1413, Juli?

merario iudicio, ducentes auctoritates: Nolite iudicare,^* ad hoc re- spondeo, quod non iudico, sed iudicata sequor. Numquid iudico quem- quam, cum dico, quod omnes Iudei, gentiles et heretici et qui scripserunt heresim et non retractaverunt, sicut Wikleph, et mortui sunt, sunt de dampnandis? Nonne hec dicens, sequor iudicium salvatoris dulcis Ihesu, dicentis*: Qui non credit, iam iudicatus est.^ Ecce Augustinus est, qui scribens ad Petrum de fide, sic dicit*: ,Firmissime tene et non dubites quemlibet hereticum ** sive scismaticum in nomine patris et filii et spi- ritus sancti baptisatum, si ecclesie catholice non fuerit agregatus, quan- tascumque elemosinas fecerit, et si pro Christi nomine saguinem fuderit, * nullatenus potest se salvare. Omnis epim, qui ecclesie catholice non tenet unitatem, neque baptismus, neque elemosina quomodolibet copiosa, neque mors pro Christi nomine suscepta proficere possit ad salutem, quamdiu heretica vel scismatica pravitas perseverat, que ducit ad mor- tem.^ Hec Augustinus.

Ex predictis patet, quod nos catholici neminem iudicamus, sed se- quimur iudicata. Sed tu es, qui omnes vivos et mortuos doctores iudicas et a nemine vis iudicari] omnes doces et a nemine vis doceri, novas vias in fide catholica inveniens et veteres ac decreta sanctorum patrum contempnis, faciens contra dictum Salomonis, dicentis Proverb.) XXII: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.*

Ad hoc vero, quod dicis et supponis, quod ego sciam te esse in sentenciis propter hoc, quod tu correxisti crimina cleri dissoluti, sieut tu asseris, ad hoc respondeo, quod erras et falsum supponis, quia ego te scio innodatum esse sentenciis papalibus propter hoe, quod es sator et sectator secte Wiklefonis heretici condempnati. Et hec est assercio et vox omnium katholicorum virorum et mulierum, clericorum et laico- rum. Sed tu dando excusaciones in peccatis, dicis te propter satiricas predicaciones contra clerum esse sentenciis innodatum. Sed in hoc veri- tatem dicis cum falsis Zuzanne testibus?^; sed nec mirum, quia propriis- simum est mentiri Viklefistis.

Ad ultimum *** vero punctum respondeo, licet responsionem non mereatur dicens, quod probabilius propter unum scismaticum interdictum ponitur, quam propter mille demonia. Et racio est, quia unus hereticus sive scismaticus plus potest nocere ecclesie sancte dei, quam demonia infinita, quia secundum Haymonem ? plures? sunt diaboli fideles impung-

* [n marg. éervené: Judicium. % In marg. červené: Nota. %% In marg. cervené: jnterdictum*.

a opraveno z demones V. "quia plures V.

! Mat. 7, 1, Luc. 6,37. Joh. 3, 18. * Cität, poněkud pozměněný, čte se v Decr., De haer. V, 7, 8 (Friedberg 1I, 778), a pocházi, jak tam upozornéno, ze spisu Fulgentiova De fide ad Petrum, pricttaného Augustinovi. - ? Vijtka ozývá se z úst protivníků Huso- vých castéji ; srun. na pr. Pálec ,Antihus str. 60, 126—127a j., Pálec, De eccl. (vyd. Sedlák, Hus) 223* a j. * Prov. 22, 28. "Srvn. Dan. 13. - '* Citátu jsem u Remigia nenalezl.

* 230



Text viewManuscript line view