378
contra dictos fratres de Holic et eorum
hereditates in Rowni perdiderunt et nullum
jus habuerunt, invenerunt pro jure dictis
fratribus et matri eorum de Holic, et Bocko
de Poděbrad dominorum consilium ex-
portavit:
quod ex quo dictus Flaska et Arnestus
filius ejus jus suum in dictis heredita-
tibus in Rowni perdiderunt, ex tunc
quidquid Matthiae Raiskitll de Praga
in eisdem hereditatibus in Rowni ad
tabulas imposuerunt, hoc nullius vigo-
ris debet esse et momenti, et quod
dictus Matthias pro impignoratione in
dictis hereditatibus in Rowni facta dictis
fratribus et matri eorum de Holic de-
bet satisfacere, prout juris est terrae,
el jus suum secundum tabulas prose-
qui, si scit ubi, absque tamen dicto-
rum fratrum de Holic et matris eorum
damno.
Actum anno domini MCCCCXII, sabbato
IV temp. XL"*, 7reb. 393'. Mus. 188*.
Talmb. 51%,
146.
1412. Quarto Wenceslai, J. 1.
Henricus de Rozmberg pueros committit
Cenkoni de Wartmberk et Johanni de Nova
domo , filio Henrici de Nova-domo, ct Hen-
rico de Plumlow, anno domini MCCCCXII.
Talmb. 50a.
147.
1413. Quarto Wenceslai, N. 20.
Ibi in pleno judicio coram dominis be-
neficiariis Pragensibus, judice curiae regalis
et baronibus supra scriptis, Johannes de No-
vadomo, burgravius Pragensis, nomine et vice
D. V. JFjpisky práwnt a saudni
serenissimi principis et domini D. Wenceslai
Romanorum regis semper Augusti et Bohe-
miae regis, statuit Arnestum de Sumburg li-
berum a captivitate et solutum. Qui Arne-
stus ibidem staum, existens liber ab hujus
modi captivitate, recognovit coram praedictis
dominis bencficiariis et baronibus benevole:
quod cum domino rege supra scripto, ra-
tione castri Pernstein et hereditatum ad dic-
tum castrum spectantium, neque pro aliqua
alia re, se sûditi nechce, než přišel jest a
piichodi mocnć na KM* , cożkoli s ním Ar-
nostem a knëmu o ten hrad a o to zboží
i o jiné o wšecky wčci učiní, że má i sli-
buje na tom dosti jmíti on i jeho budici, a
nemá s králem, ani s jeho budúcimi králi
Českými, nic činiti práwem ani skutkem wěčně.
Pakliby co práwem nebo skutkem wedl, tehdy
jemu nemá nizádné práwo pomocno býti;
pakli řečí, na tom jemu nemá wěřeno býti.
Talmb. 500. 51а.
148.
1413. Fodem libro, N. 20.
Barones in pleno judicio, auditis ta-
bulis dotalitii Annae relictae olim An-
dreae de Zlenic, invenerunt pro jure, et
Henik de Stepanic, Johannes de 1lerstein,
dominorum consilium exportaverunt: quod
ipsa Anna juxta suas tabulas dotalitii
debet manere, et burgravius debet eam
super eandem dotem inducere, et contra
Puotam de Castolowic et Annam princi-
pem matrem ejus defensare, et quidquid
census el minutorum sibi Annae in ejus
viduitate est receptum, hoc sibi per dic-
tos Puotam et matrem ejus Annam de-
bet restitui; et super eo dederunt ei pro
jure obtento, et ipsa dedit memorialas.
Talnb. 51*.