EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

284

gue genitorum suorum culpa notam patiuntur originis, illam benigne abolet et clementer astergit, ue altitudinem generis geniture vitium deprimat, et - originis macula ingenue titulos obnubilet claritatis. Attendentes igitur, quod carissimus in Christo filius noster . . illustris Rex Boemie pater tuus coniugatus te genuerit ex soluta, ac volentes personam tuam intuitu Regis eiusdem, qui semper erga Romanam ecclesiam puritate fidei, deuotionis sinceritate, sedulique prosecutione obsequii specialiter dinoscitur claruisse, precipui fauoris gratia communire, ut quo abundantius apostolici uberis dulcedinem suxeris, tanto vehementius in nostris et predicte ecclesie bene- placitis delecteris, predicti Regis supplicationibus benignius inclinati te legitimitatis titulo auctoritate apostolica decoramus, eadem tibi auctoritate, ut huiusmodi tuorum natalium non obstante defectu ad omnes dignitates, honores et principatus seculares, ad quas vel quos te legitime assumi seu quas vel quos licite tibi conferri contigerit, obtinere libere valeas indul- gentes. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc. paginam nostre legiti mationis et concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et. bea- torum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Dat. Anagnie, JI. nonas Octobris. Pontificatus nostri anno sexto.

Ibidem epistola 123.

CCXCIV.

Idem regi Boémiae pelenti concedit, ul filiae ejus duae e soluta genitae ad omnes honores saeculares assumi possint. Dt. Anagniae, Nonis Octobris, 1260.

Alexander episcopus seruus seruorum dei. Illustri Regi . . Boemie salutem et apostolicam benedictionem. Sedes apostolica gratiarum fructus copiosa ubertate producens, sic fructus ipsos prouida largitione dispensat, quod genere, virtutibus et conditionibus personarum diligenter inspectis, illas facilius potioribus donis anticipat, quas illustris prosapia generis et decore nobilitat et nobilitate decorat. Et quidem circa statum talium per- sonarum adeo se non immerito fauorabilem exhibet potestatis apostolice



Text viewManuscript line view