Facsimile view
69
282
reverenter intendunt, dum hi humiliter subsunt et illi benigne presunt,
dum congruis illi preeunt iussibus et deuotis isti animis obseguuntur, viget
ex hoc in eisdem populis concordium unitas animorum, misericordia et
veritas sibi obuiant, et iustitia et pax se ad inuicem complectuntur. Ideo
namque a summo illo rege, per quem singuli reges regnant et principes
principantur, temporalis gladii ad malorum vindictam laudemque bonorum
terrenis est regibus attributa potestas, ut assumpto ab eis dominandi
officio iudicent in equitate populos et dirigant in terris subiectas sibi
gentium nationes, quatenus sit voluntas eorum in executione iustitie ac
meditatio in lege rectitudinis et obseruantia sancte pacis. Ad que utique
perfectius exercenda iidem reges unctionis sacre virtute, quam per vene-
rabiles Christi ministros antiquo more suscipiunt, donum gratie recipiunt
potioris, ut et in prosecutione iusti regiminis fortius conualescant, et tam
in se quam in eorum subditis prudentiori et sanctiori spiritu. dirigantur.
Nom etsi differat principis unctio a pontificis unctione, quia in capite ponti-
fex ungitur, princeps autem in brachio siue humero vel in armo, in quibus
principatus congrue designatur, quia etiam illius caput consecratur. cris-
mate, brachium vero istius oleo delinitur: vehemens tamen est in ipsis
regibus huius efficacia sacramenti, quoniam inuncto Saule insiliit spiritus
domini super eum et in virum alterum est mutatus, et in David unctione
suscepía spiritus domini est directus; ad insinuandum quoque quod in re-
gibus esse debeat plenitudo virtutum, quodque in eis est integra dominii
temporalis auctoritas, capiti principis honorabile ac venerabile sub circu-
lari forma imponitur diadema; a quo siquidem principe; qui talibus decoratur
insigniis et titulis presignitur, tamquam a capite subditis velut membris
recte vivendi modus indicitur et modestie regula componitur et dictatur.
Sane carissimus in Christo filius noster . . J/lustris Rew Boemie, deuo-
tissimus ecclesie filius, premissa veluti princeps catholicus diligenter atten-
dens, ac sperans per huiusmodi unctionem spiritualis gratie rore perfundi,
nobis humiliter supplicauit, ut cum progenitores sui reges Boemie inuncti
et coronati in reges extiterint per archiepiscopos Maguntinos, qui fuere
pro tempore, ac ipse per dilectum filium . . Maguntinum electum pro eo,
quod nondum est eius electio per Sedem apostolicam confirmari (sic),
inungi et coronari non possit, eum in regem inungi et regale diadema