EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

27

consueuisset. Acta sunt hec in luca secunda feria in diebus rogacionum. Anno domini M. CC. XLIII. hiis presentibus, quorum nomina subnotantur. Otto, canonicus Montis syon. Falco, canonicus ibidem. Fridericus, sacerdos de Ruchowan. Cunradus, sacerdos de vgezd. Petrus, sacerdos de Vrbowe. Magister Wilhelmus, phisicus Znoymensis. In huius rei euidens testimo- nium declarandum nostra sigilla suni appensa.

E Vidimus authentico ab anno 1422. in archivo ejusdem monasterii.

XLI.

Decisio lilis inter monasterium Lucense et plebanum s. Michaelis Znoymae de denariis decimalibus. (cc. 1243.) |

N.(icolaus) archidiaconus tam Brunensis quam Znoymensis prouincie. et W.(ojtéch) prepositus de Dubravnike uniuersis presens scriptum in- specturis. salutem in perpetuum. Cognoscant uniuersi filii ecclesie quod cum inter dominum abbatem Lucensem et magistrum W.(ilhelmum) plebanum sancti Michaelis. lis uerteretur de decimalibus denariis. quos ab antiquo tempore. barrochia sancti Nicolai iuste et quiete possederat. nisi quod dictus magister W. per manum indebitam ad suam eos uolebat trahere ecclesiam. cum tamen nullum deiure ad eum haberent respectum. nobis iudicio presidentibus predictus abbas in nostra presentia personas ydoneas tres honestos sacerdotes. scilicet Policonem Boream et Premizlinum duxit in testimonium. per quorum uoces totam suam iusticiam sicut debuit demon- strauit apertissime. Inquisiti enim a nobis dicti sacerdotes cum perfecta diligentia de contentione dictorum denariorum sub stola una uoce retulerunt. et fidei sacramentum porrexerunt. quod ex antiqua possessionis iusticia. barrochia sancti Nicolai de tota ciuitate personales et decimales denarios semper recepisset. Nos igitur totam causam domini abbatis firmam et habentem robur a uoce testium cognoscentes. et per omnia uidentes in parte sua morari iusticiam. ipsum misimus in perpetualem possessionem decimalium denariorum. Magistrum W. ab eis penitus excludentes. Pre- cepimus eciam eidem magistro. W. ut domino abbati de denariis per III annos minus iuste receptis usque ad octauam beati Laurencii martiris

4%



Text viewManuscript line view