EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

281

sencium inspectoribus. et auditoribus vniuersis. quod frater Fridericus nostri ordinis predicator generalis coram nobis et fratribus nostris reco- gnouit se ef protestatus est. quod in sui presencia. dominus Hartlibus vir Nobilis de Miszelboriz. ductus pio zelo ad laudem dei et honorem gloriose virginis Marie Matris eius. Ivs patronatus ecclesie predicte de Miszelboriz. quod ad eum libere spectabat. cum omnibus svis attinentiis contulit con- uentui sanctimonialium in Ozła et ut factum diuinitus inspiratum in suo vigore forcius permaneret. obtulit Ivs patronatus ecclesie ville sepedicte super altare virginis gloriose. recedens ab omni iure quod in eo uidebatur habere. assignando eciam iam dicte ecclesie sanctimonialium in Ozla. sex Laneos in Droscowix. libere et quieto ivre possidendos tunc primo duni eum íransire contingat viam carnis vniuerse. Sic in litteris exinde con- fectis plenius continetur. In huius rei testimonium presentem litteram sigilli nostri munimine fecimus roborari. Acta sunt hec in Ozla. Anno domini M. CC. LX. HI. Kalendas Ivlii. coram testibus subnotatis. Domino Ekhardo de Mirslaus fratre svo. fratre nostro Friderico. et fratre Ottone eius socio de Lae. C. preposito. H. et W. capellanis et sacerdotibus dominarum et conuentus sanctimonialium quam plurima pars.

Ex originali cum sigillo illaeso ejusdem monasterii.

CCXCII.

Alexander papa IV. Pragensi et Olomucensi episcopis mandat, ut eorum

alleruler regem Boëmiae inungere atque coronare possit, dum Moguntinus

electus a Sede apostolica non fuerit confirmalus. Dt. Anagniae, pridie Nonas Octobris, 1260.

Alexander episopus seruus seruorum dei. Venerabilibus fratribus .. Pragensi et .. Olomucensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam ad subsistentiam multorum et regimen preesse oportet unum sin- gulare precipuum, quia pluralitas in presistentia scissuram induceret et solidam gubernaculi disrumperet firmitatem: preminent quidem ob hoc sin- gulis regnis et mundi prouinciis singula regnantium solia et singule prin- cipantium potestates; quia dum reges populis imperant et populi regibus

36



Text viewManuscript line view