EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

279

duximus apponenda. Ceterumque quia venerabilis in Christo pater dominus Olomucensis episcopus. vna vobiscum Herborde decane. Bartholomee archi- diacone. Heydolphe. Conrade. Bartholomee. et cum pluribus Olomucensibus canonicis. et aliis bonis viris huic personaliter interfuit testamento. vos expressis nominibus testes super facto huiusmodi fecimus annotari. Datum Prage. anno domini. M. CC. LX. VI. Kalendas Maii.

Ex originali cum sigillo trito in archivo Capituli Olomucensis. Apo- graphum in codice chart. I. pag. 42,

CCLXXXIX.

Ekhardus de Mirslaw (Myslice) confert monasterio Oslowanensi jus patro- natus ecclesiae in Droskowice. Di. in Oslowan, IIT. Kalendas Julii, 1260.

Ns Ekhardus dictus de Mirslaus vniuersis presens scriptum uisuris ad rei memoriam sempiternam. Cum rerum et temporum incerti sint euentus et actiones humane quantumcumque sollempniter celebrate minime tardent defluere sane precauendum est quot ea que tractu temporis queunt alienari et a memoria resecari testimonio et litteris perennentur. Ad resecandum igitur tocius ambiguitatis scrupulum. Notum sit tam presentibus quam fu- turis quod nos pro honore dei et gloriose marie virginis matris eius nec non pro salute carorum nostrorum tam uiuorum quam mortuorum et pro nostrorum scelerum venia consequenda conuentui sanctimonialium in osła ibidem deo iugiter famulancium ius patronatus ecclesie in Droscuwilz. cum suis attinenciis contulimus recedentes ab omni iure et donatione que ad nos in iam dicta ecclesia pertinebat. Ne igitur tam sollempnis donatio. inposterum a malignis malorum hominum suggestionibus possit immutari presentem litteram sigilli nostri munimine roboratam ipsis dedimus ad cau- telam. Datum in Osla anno dominice incarnationis M. CC. LX. III. Ka- lendas Iulii. Acta sunt hec in Snoym coram hiis testibus Domino Ranciro. Domino Brewici. Domino Zuzicraie. Domino Heinrico de Tobitz. Domino Hartlibo. de Miszelboritz. Frátre Friderico et fratre Ottone de Lae ordinis fratrum minorum et aliis quam pluribus tam clericis quam laicis.

Ex originali cum sigillo optime conservato in archivo ejusdem monasterii.



Text viewManuscript line view