Facsimile view
69
273
CCLXXXII.
Bruno, episcopus Olomucensis, decisa life jus patronatus ecclesiae s. Petri
Brunae monasterio Tisiowicensi confirmat, et expensas resarcit. Dt. in
Modřice, in die b. Michaélis, 1259.
Bruno dei gracia Olumecensis Episcopus dilectis in Christo . .
Abbatisse et conuentui Sanctimonialium in Tusnowiz ordinis Cisterciensis
nostre diocesis salutem. et sinceram in domino caritatem. Cum a nobis
petitur quod iustum est et honestum, in quo potestatem habere uidemur
ordinariam tam uigor equitatis, quam ordo exigit rationis. ut id per officii
nostri sollicitudinem ad effectum debitum perducatur. Cum igitur sicut uestra
nobis porrecta peticio continebat, Inclitus dominus noster bone memorie
dominus Wenceslaus Rex boemorum illustris Iuspatronatus quod in Ecclesia
sancti Petri de Brunna nostre diocesis habuisse dinoscitur, vobis et Mo-
nasterio vestro sicut per ipsius ostendistis litteras inde cofectas pia libera-
litate contulerit ac ipse postmodum contra huiusmodi collationem de facto
ueniens dilectum in Christo Albertum eiusdem ecclesie nunc rectorem Ius-
patronatus usurpando sibi ad eandem ecclesiam presentarit, suusque filius
Magnificus dominus noster Premizl Dominus Regni Boemie, Dux Austrie
ac Marchio Morauie, inter uos et prefatum Albertum per arbitros concor-
diam faciens quemadmodum in ipsius exprimitur litteris patrisque sui
factum gratum habens et ratum, [uspatronatus eiusdem ecclesie sancti
Petri de Brunna pium erga uos et monasterium uestrum liberalitatis gerens
zelum, in vos iterum duxerit transferendum. Nos vestris deuotis suppli-
cacionibus inclinati dictique domini nostri factum pium et prouidum com-
mendantes in domino, et consensum nostrum fauorabiliter adhibentes Ius
presentandi ad eandem ecclesiam sancti Petri de Brunna nostro et suc-
cessorum nostrorum ac Archidiaconi loci qui pro tempore fuerit iure saluo
vobis et per uos Monasterio vestro auctoritate ordinaria confirmamus. sub
interminatione anatematis inhibentes ne quis hanc nostram confirmacionem
presumat infringere, vel ei ausu temerario contraire. Ceterum quia circa
personas in Monasterio vestro ad dei seruicium dedicatas expense plurime
requiruntur in quibus sicut vestra nobis patefecit insinuatio defectum con-
tingit aliquociens uos habere, supplicastis etiam humiliter nobis vt de
prouentibus ipsius ecclesie sancti Petri in Brunna in subsidium expensarum
35