EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

267

secunda. Acta sunt Вес coram testibus subnotatis. Domino Lupo de Na- smeritz. Domino Ekhardo de mirslaus. Domino Hartlibo de miselboritz fratre eius. Domino Ranciro. Domino Zuzicray de Zeretitz Domino Ottone et domino Ortilone fratribus. Domino Heinrico de 'Tobitz. Domino Alexio ca- nonico pragensi. Domino Friderico prouinciali. Domino Hertwico. et aliis quam pluribus tam clericis quam laicis.

Ex originali cum unico sigillo hospitalis Pragensis superstite in arch. ejusdem monasterii.

CCLXXVI.

Bruno, episcopus Olomucensis, confirmat ecclesiae Olomucensi quinque mansos in Krémany legatos in remedium animae Marquardi canonici. Act. Olomucii, Idibus Aprilis, 1259.

Bruno, dei gratia Olomucensis Episcopus. Omnibus Christi fidelibus hanc literam inspecturis, eternam in domino salutem. Que ad diuini no- minis cultum et honorem, ac animarum salutem pie ac provide in nostra diocesi statuuntur, hiis merito ex officii nostri debito tenemur robur adicere firmitatis, vt nullius eis possit aduersitatis obesse calumpnia, cum debite munimento rectitudinis sunt suffulta. Cum igitur nobilis vir dominus Beneda, ad honorem dei et pro remedio peccaminum bone memorie Marquardi filii sui olim ecclesie nostre canonici, quinque mansos in villa sua Crikzeman, cum omnibus suis seruiciis, prouentibus et attinentiis ecclesie nostre, du- xerit conferendos, petens et statuens, quod in qualibet ebdomada singulis annis et per circulum anni cuiuslibet perpetuus ecclesie nostre vicarius, quicumque pro tempore mansos eosdem tenuerit, ad minus duas missas pro defunctis, et vnam in honore beate Marie virginis, matris domini gloriose, diebus quibus licenter potest fieri debeat celebrare. debitum in choro ecclesie nosire vicarii nomine obsequium nichilominus prestiturus. Nos pium opus et affectum suum laudabilem iu domino commendantes, statutum huiusmodi auctoritate ordinaria in nomine domini confirmamus; mandantes illud sub interminatione anathematis perpetuis inuiolabiliter temporibus obseruari. Ego Beneda in euidens huius collationis mee videlicet quinque mansorum

34%



Text viewManuscript line view