EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

255

Ea, gue iudicio vel concordia terminantur, firma debent et illibata persistere, et ne in recidiue contentionis scrupulum relabantur, scriptis conuenit auten- licis communiri. Sane cum causa, que inter te ex una parte, et dominam Lutmillam et filium eius Marquardum super iure patronatus et decimis et duobus mansis, sitis in Alfenrusch, ex altera vertebatur, de consensu par- tium, ad quod etiam noster dicitur accessisse consensus, sit per arbitros terminata, sicut in litteris, confectis exinde, ipsorum arbitrorum sigillis munitis, quarum tenorem de verbo ad verbum presentibus inseri fecimus, plenius continetur: Nos, tuis precibus inclinati, quod ab ipsis arbitris super hoc factum est et statutum, ratum habentes et gratum, illud auctoritate ordinaria confirmamus. "Tenor autem ipsarum litterarum talis est: (In no- mine domini. Amen. Nos Theodericus ect. . . . Datum VII. Kalendas Martii MCCVII. Vide n. CCLVII). Ne quis autem hanc nostram con- firmationem presumat infringere, vel ei ausu temerario contraire, sub Ana- thematis interminatione districtius inhibemus. Datum in Cremeser VII. Kalendas martii. Anno domini M. CC. LVIII.

Die . Ex originali monasterii Novo-Rjsensis.

CCLXVI.

Otakarus, dominus regni Boémiae, dux Austriae et marchio Moraviae,

confirmal concambium factum. super. circuitu Sebranice inter Martinum,

abbatem Brewnoviensem, el Bohus, filium Crhonis. Dt. apud. ,,Piesk", VIII. Kalendas Aprilis, 1258.

Otiacharus, dei gratia dominus regni Boemie, Dux Austrie, Marchio Morauie, vniuersis hanc litteram inspecturis in perpetuum. Ut affectum, quem gerimus cordis circa uenerabilem Abbatem de Hrewnov, Martinum nomine, ipsi in effectu operis ostendamus, volentes in his aliis rationalibus complacere, ad notitiam tam presentium quam futurorum uolumus peruenire, quod nos concambium, factum inter ipsum Abbatem ex una parte, et Bo- husch, filium Cerhonis, dilectum fidelem nostrum ex parte altera, saper circuitu ipsius Abbatis S'ebranich nominato, sito in. Uzbrunne, et villa dicti fidelis nostri B., nominata Sobulowilz, sita in Brunensi prouincia, ratum



Text viewManuscript line view