Facsimile view
69
254
CCLXIV.
Idem episcopo Olomucensi concedit, ut lempore vacalionis ecclesiarum officii
sui debilum exsequalur. Dt. Viterbii, Idibus Februarii, 1258.
Alexander episcopus seruus seruorum dei. Venerabili fratri . . epi-
scopo Olomucensi salutem et apostolicam benedictionem. Significasti nobis,
quod cum frequenter ecclesias tue dyocesis, in quibus rectorum institutio
ad te pertinet, vacare contingat nonnulli religiosi Cisterciensium, sanctorum
Benedicti et Augustini ac Premonstratensis ordinum illarum patroni tem-
pore uacationis earum prouentus, redditus, decimas, et alia bona ipsarum
auctoritate sua propriis vsibus applicare, quidam vero partem eorum distra-
here, aliqui quoque maiori bonorum ipsorum parte sibi retenta, clericos
instituendos in eisdem ecclesiis ad minorem partem, alii autem ab huius-
modi clericis pecunia seu iuramento receptis, quod partibus minime
sint contenti, eos non absque symonie uitio ad dictas ecclesias presentare,
ac nonnulli patronorum ipsorum eosdem clericos in prefatis ecclesiis in-
stituere, et destituere propria temeritate presumunt in sue salutis dispendium,
tuum preiudicium, et ecclesiarum ipsarum non modicum detrimentum. Quare
petebas a nobis, ut eosdem patronos compesci ab huiusmodi temeritatibus, et
presumptionibus secundum statuta canonum faceremus. Nos itaque de tua
circumspectione confisi presentium tibi auctoritate concedimus, ut non ob-
stante friuole appellationis obiectu super hiis libere officii tui debitum exe-
quaris. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita
compescendo. Datum Viterbii Idus Februarii. Pontificatus nostri anno quarto.
E codice chartaceo Olomucensi I. 157.
CCLXV.
Bruno, episcopus Olomucensis, confirmat. arbitrium de jure patronatus et
decimis ecclesiae in Altreusch. Datum Cremsirü, VII. Kalendas Marlii,
1258.
Bruno, dei gracia olomucensis Episcopus. Dilecto in Christo Got-
frido, preposito de Rusch, premonstratensis ordinis, salutem in domino.