Facsimile view
69
249
nostrorum manibus. postquam carnis debitum impleuerimus suscipiant an-
nuatim. Speramus enim quod eorum approbata deuotio cum orationum dili-
gentia Deo grata non solum nobis sed eciam proauis et successoribus
nostris. esse debeat intercessio salutaris ad optinendam veniam delictorum.
Ne autem super hac donatione nostra imposterum ambiguitatis alicujus
possit scrupulus exoriri prememoratis Conventibus. Hanc litteram conscribi
fecimus. Nostri Sigilli mvnimine roboratam. Hujus rei testes svnt. Capel-
lani nostri. Heinricus. Iacobus. et Valentinus. Bohuzlaus Miles de Chuochel.
Iurshik. de Ienikow. Petrus de Zkrechlebe. Zacharias de Konitz. Massuna
de Vzthie. Laurentius de Ledeiz. Swezsth de dedijz. Bohuslaus de Boyman.
Zulezlaus de Boyman. Beneda de Marquardicz. Petrus de Ostirhoe. Hous
de Wieczemlicz. Radosta de Thurkowicz. Gallus de Yporiticz. Marquardus
de Clessicz. Lvtherus de Zvchodol. et alii quam plures. Datum in Sce-
delicz. Anno ab incarnatione domini M. CC. LVII. Qvinto die intrante
Mense novembri.
Ex originali monasterii Sarensis. — Apud Steinbach II. p. 15. incorrectius.
CCLX.
Smil de Bjlkow el fratres ejus Marquardus el Ralibor jus patronatus
ecclesiae in. Ranozjí (Ranxern) conferunt monasterio Geracensi.
1257.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Zmylo de Bilcowe
et fratres mei, Marquardus, aduocatus illius ecclesie Ranzir et Ierus, et
Ratiborius, cum consensu uxorum nostrarum et filiorum nostrorum notum
esse cupimus vniuersis tam presentibus quam futuris, quod nos ius patro-
natus ac collationis, quod dei gracia in ecclesia Ransir habuimus, simul
cum iam predicta ecclesia propter deum ac animarum nostrarum salutem
fratribus et ecclesie sancte Marie contulimus Zerocensi, ut perpetuo possi-
deant, et secundum dei timorem sepe dictam ecclesiam in cultu diuino
foueant ac plantent fideliter ac studiose. Verumtamen quia propter labilem
mundi vitam necesse est, ut facia, que diuturnitate persistere debent, non
solum testium, sed etiam scripture munimen sortiantur, inde factum, quod
32 |