EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

22

prefatis ecclesiis. vel possessionibus. et ad ipsas spectantibus Siloensem ecclesiam prenotatam et eius rectores et fratres contra Regie nostre constitutionis et confirmationis decreta. inpedire. molestare. vel quacunque occasione perturbare presumat. sed semper ipsam ratam et inuiolabilem debeat conseruare. sicut nostre gracie fauorem sibi adesse. et omnipotentis dei evadere diligat ultionem. Vt autem huiusmodi constitutio et confirmatio prefato conuentui et ecclesie Siloensi de gratia speciali indulta intermina- bile robur habeat et perpetuam firmitatem. presentis priuilegii paginam ipsis duximus exhibendam nostrorum sigillorum appensione munitam et perhenniter ualituram. Acta sunt hec Anno Dominice Incarnationis M. CC. XL. III. Mense marcio. Indictione secunda. Datum Prage. per manum curie nostre notarii Rembotonis.

Ex originali in museo Brunensi.

XXXVII.

Idem alio privilegio eadem confirmat. Dt. Pragae, mense Martio, 1243. |

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Amen. Nos Wencezlaus, dei gratia Rex Boemorum quartus, omnibus inperpetuum. Cum inter ceteras anime uirtutes memoriam esse constet in humanis actibus maxime oportu- nam, quia tamen et ipsa propter exteriarum rerum curas et sollicitudines, quibus frequentius mentes mortalium occupantur, vetustate temporis hebetatur: dignum et utile duximus prouidendum, vt gestorum seriem subscriptorum per literam, que columpna est memorie, qua etiam dormitante numquam dormiet et marcescet, vtpote cunctorum, que geruntur sub tempore, inex- hausta et uiuida conseruatrix, transmittamus memorie posterorum, ne et ipsa perire, aut in obliuionem ualeat aut in irritum deuenire, quemadmodum plurimorum gestis nobilium uirorum nostris temporibus nouimus euenisse. Cunctis igitur tam posteris quam modernis presentium tenore fieri uolumus manifestum, quod considerantes deuotionem et honeste uite conuersationem domini abbatis Ambrosii et conuentus Syloensis monasterii emptionis et uenditionis contractum inter eundem conuentum et fratrem Hermannum,

be M HY TY 1 an mises миксе ee PO MU НО V PETRUS P WT U Pn OT Pu BE ET AT Re Pr



Text viewManuscript line view