Facsimile view
69
21
XXXVI.
Wenceslaus, rex Bočmiae, confirmat monasterio Siločnsi bona a fratribus
domus Teutonicae emta in Humpolec el in Iglavia cum ecclesiis et decimis.
Dt. Pragae, mense Marlio, 1243.
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Amen. Nos Wencezlaus
dei gratia Rex Boemorum quartus. omnibus inperpetuum. Cum inter ceteras
anime uirtutes. memoriam esse constet in humanis actibus maxime opor-
tunam. quia tamen et ipsa propter exteriarum rerum curas et sollicitudines
quibus frequentius mentes mortalium occupantur. vetustate temporis hebe-
tatur. dignum et utile duximus prouidendum. vi gestorum seriem sub-
scriptorum. per literam que columpna est memorie. qua etiam dormitante
nunquam dormiet aut marcescet. vtpote cunctorum que geruntur sub tempore
inexhausta et uiuida conseruatrix. transmittamus memorie posterorum. ne
et ipsa perire aut in obliuionem ualeat aut in irritum deuenire. quemad-
modum plurimorum gestis nobilium uirorum nostris temporibus nouimus
euenisse. Cunctis igitur tam posteris quam modernis presentium tenore
fieri uolumus manifestum. quod nos emptionis et venditionis contractum
inter conuentum monasterii Syloepnsis et fratrem Hermannum qui dicebatur
Balko magisirum de domo theutonicorum cum fratribus suis mutuo habitum
et sollempniter terminatum de bonis uniuersis que eadem theutonica domus
in Gumpolz el super Gyglaua rationabiliter et legitime possidebat in villis.
siluis. pratis. venationibus. molendinis et riuulis. in terris cultis et incultis
ratum .et gratum habentes [firmiter approbamus. Sane cum uenditio in
sacris rebus uidelicet in ecclesiis locum non habeat. quia tamen cum uni-
uersitate transeunt. capellas in eisdem bonis sitas quas prefatus Hermannus
cum fratribus suis ecclesie Syloensi simpliciter et absolute tradidit. uidelicet
capellam sancti Nicolai in Humpoltz et capellam sancti Johannis Baptiste
in Gyglawa. cum capellis nouis iam constructis vel in posterum per diuinam
prouidentiam construendis in terminis veteris parochie cum decimis uniuersis
tam theloneorum quam uillarum et aliis apenditiis suis. possessionibus et
iuribus ecclesie Syloensi libere et pacifice possidendas perpetuo presentibus
confirmamus. volentes ét firmissime inhibentes. ne quis heredum aut successo-
rum nostrorum. vel quisquam de personis ecclesiasticis. vel mundanis. in