Facsimile view
69
217
usus proprios, respondeant principi secundum ius terre. Quod si temporis
processu per illorum bonam voluntatem, qui eas emerant contigerit ví
ecclesie assignentur decreuimus eas subiacere prefate libertati, et volumus
ut ecclesia in ipsarum gaudeat tranquilla possessione. Habentes preterea
in anime nostre desiderio, ad plenum ecclesiam dei, a quo et per quem
nobis vniuersa prosperitatis manant commoda, ab inpetitionibus indebitis,
exhonerare, et paci canonicorum prouidere, hanc libertatem ipsis con-
cedendo statuimus, ut nullus camerariorum uel quorumlibet nunciorum per
beneficos transmissorum audeat villas canonicorum et ecclesie ingredi, ad
iudicium euocandos ipsorum homines, seu pro aliqua culpa grauandos, non
enim volumus admittere ut domus pauperum ipsorum preuideantur a came-
rariis. uel a quibuslibet per iudicem seu beneficiarios, a castro ad hoc
deputatis. Sed si ex euentu contigerit coram iudicio, ut accusentur, decre-
uimus, ut ad dominos ipsorum mittantur benefici quatinus per eos citentur
qui fuerint accusati, et iudicio assistant tempore et loco determinato, per
iudicem uel beneficos super sibi obiectis responsuri. In promptu autem causa
est quare uiolentias huiusmodi fieri prohibemus, quia sine graui pauperum
lesione exerceri non possunt, et precipue cum omnis venditio hominum
ecclesie ad episcopum pertineat, et canonicorum transeat vülitatem, et
nichil nobis commodi inporteí, uel beneficis augeat aliquid emolumenti.
Ceterum quia beneficia, assecuti per principem nouiter uel ex antiquo
soliti sunt interrunpere decimam episcopalem septimanam, et canonicorum
detrahentes vtilitati ecclesiam damnificant, in periculum animarum suarum,
ius decimale inpedientes firmiter hanc violentiam fieri inhibentes, per
nobiles nostros statuimus, vt quisquis hanc fecerit violentiam ecclesie sine
nostra offensa ecclesiastice subiaceat vltioni quam meruit, nec dedecus
quod incurrit audeat coram nobis per inanem querimoniam propulsare, sed
sciat se tanquam nostri transgressor mandati, priuandum beneficii honore,
nisi festinet delictum suum corrigere digna satisfactione pro ea quam fecit
ecclesie graui lesione. Demum quia ius suum indempne libertas debet
semper optinere, et nullum bonum est irremuneratum aput deum, intendentes
augere profectum ecclesie Olomuceusis, et nostre largitatis beneficiis ipsam
sublimare, vilam nomine Ваау quam dominus episcopus Robertus de
licentia aui nostri Premixl incliti regis Bohemorum emptam ecclesie con-
28