Facsimile view
69
168
eorum forsan inchoatione vel saltim exercitio abstinerent. Sed quia
quosdam sic plerumque impetus furoris inuoluit, ut eo plus sebellis exer-
citent, quo magis ipsorum non sine amaritudine detrimenta degustant, oportet
nos qui non tam puri hominis quam veri dei vicem in terris gerimus, partes
nostras contra talia interponendo discrimina, remouere scandala, sedare
litigia et reuocare ad concordiam discordantes. Accepimus siquidem veri-
dica relatione multorum, quod inter fe ef P.(remysl) natum. tuum. ducem
Austrie ex parte una, et carissimum in Christo filium nostrum . . regem
Ungarie illustrem ex altera, adeo scintilla discordie sufflante inimico humani
generis est succensa, ut quos aníea familiaris decorabat dilectio et fami-
liaritas confouebat alterna, tempestatis exagitet spiritus, et in profundum
vorago iurgiorum absorbeat, dum ad non necessaria bell sed perniciosa
prorsus insurgitis et ad inuicem dimicatis. Sicque fit, quod vobis regna
vestra predantibus et depopulantibus circumpositas regiones, terra remanet
habitatoribus prohdolor! desolata. Quia vero nostre sollicitudinis interest,
ut nos qui disponente domino uniuersali regimini presidemus, ex officio
nostro, pro eo maxime quod ecclesia, queinde consueuerunt nunc ledi nunc
destrui preseruentur, et christianus populus taliter non perdatur, tantis
occurramus periculis remediis opportunis. Celsitudinem tuam rogamus,
monemus et hortamur attente, in remissionem tibi peccaminum imponentes,
quatenus ab huiusmodi guerris omnino desistens, cum predicto rege sic
ad pacem et concordiam pro Apostolice Sedis et nostra reuerentia sine
dilatione ac difficultate qualibet reuertaris, quod exinde apud deum et
homines valeas non immerito commendari. Nos enim dilectum filium fratrem
Valascum penitentiarium nostrum ad partes illas ad reformanda inter vos
pacis federa destinamus, dantes ei cogendi contradictores et rebelles per
unicationis in personas et terras ipsorum interdicti sententiam ple-
nariam potestatem; non obstante si vobis ab apostolica Sede concessum
sit, ut in vos seu terras vestras non possint huiusmodi sententie promul-
gari. Dat. Asisii, Kalendis Iuli. Pontificatus nostri anno XI.
In eundem modum nobili viro . . duci Austrie.
In. eundem modum . . regi Ungarie.
apho Regesto Innocentii IV. anni XI. epist. 5. in tabulariis
excomm
Ex autogr
Vaticanis.