EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

T:

pe DREP FZO INT

16

viros credibiles et honestos. guod falsum testimonivm perhibuerit. et vel devm. vel sanctos blasphemauerit. exscindetur lingva illius. vel redimet eam. V. talentis. Item. Aput guemcungue infra ambitum ciuitatis. cultellus longus qui dicitur misericors. Stechmezzir cingulo suspensus deprehensus fuerit. dabit iudici unvm talentum, et assignabit cvltellum. vel manus ipsius transfodietur cultello. Qui vero cultellum talem in caliga. latenter porta- uerit et furtiue. iudici det V. talenta. vel manum amittat. Sunt et alie leges. libertates. et iura necessaria ciuitati. que quoniam omnia presens pagina fuit insufficiens continere. in hoc etiam dilectorum ciuium nostrorum de Brunna de gracia speciali preces decreuimus admittendas. vt ea que restant. sub nostris possint sigillis in alio volumine plenius annotare. Ut autem conscripta. et nichilominus conscribenda. robur habeant perpetue firmitatis. nec heredum aut successorum nostrorum quispiam in predicte ciuitatis preiudicivm et gravamen. ea cassare. vel quicquam de ipsis con- stitucionibus nostris debeat. immutare. presentem paginam predictis ciuibus nostris et eorum heredibus ac posteris. cum testimonio subscriptorum in earundem confirmacionem duximus exhibendam. nostrorum sigillorum muni- mine roboratam. et perhenniter valituram. "Testes. Withco camerarius de Prybinich. Withco senior. Withco de Novo castro. Bochko. Burchrauius Znoymensis. Cryho dapifer. Ratiborius cum filiis. Archlevo et Ienchone. Victor. Sifridus et Cadoldus orphani. et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. XL. III. mense Januario. Indictione secunda. Datum Prage per manum curie nostre notarii Rembothonis. anno. mense et indictione prescriptis.

Ex originali curiae ejusdem civitatis. Excusum incorrectius in Jura pri- maeva Moraviae" p. 42.

XXXIII.

Supplementum libertatum, jurium el legum civitatis Brunensis per regem Wenceslaum latarum. Dt. Pragae, mense Januario, 1243.

Hee sunt libertates. leges. et iura. que in maiori priuilegio non po- ierant contineri. que tamen nichilominus volumus per omnia rata esse et

| A NEE LEN



Text viewManuscript line view