EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

152

per terram et per aquam sibi et ecclesie confirmare dignaremur et etiam renouare. Ideoque mandamus omnibus mutariis per terram et per aquam, quatenus iura, que predicti loci prepositus et canonici habuerunt in terra et in aqua tempore patris et fratris nosiri, eis inuiolabiliter conseruetis, ne dicta ecclesia propter cladem bellicam perdat irrationabiliter iura sua; omnium quippe ecclesiarum iura intendimus, quantum possumus, conseruare, vt Deo omnipotenti et sanctis eius, quibus seruiunt, pro salute domini et . mariti nostri et nostra precum deuotarum offerantur iugiter holocausta. Datum in chrembs. Sedecima Iunii anno. domini MCCLII.

Wiener Jahrbücher der Literatur Bd. 39.; Anzeigeblatt pag. 26.

CLXXXI.

Bruno, episcopus Olomucensis, creat quatuor canonicos posl morlem suam a capitulo Olomucensi praesentandos. Act. Olomucii, in die s. Michaélis, 1252.

Bruno dei gracia Olomucensis episcopus. Quoniam singulorum habere memoriam diuinitatis est pocius quam humanitatis. autentica et laudabilis decreuit antiquorum solertia. et prouidentia ut quod rite ac recordatione dignum ageretur. per scripti seriem autentici ad memoriam et noticiam perueniret. Nos igitur ipsorum seruantes consuetudinem utilem et honestam presenti pagina cupimus ad singulorum noticiam peruenire. quod cum dominis. canonicis ecclesie nostre Olomucensis talem super creatione qualuor pre- bendarum. quas nos in eadem ecclesia concessa nobis a sede apostolica facultate. creauimus. et personis idoneis contulimus. tractatum huiusmodi et ordinationem fecimus quod canonici ad easdem quatuor prebendas instituti, et quos institui continget. non petant contra uoluntatem et in preiudicium canonicorum antiquorum. ex prouisione et auctoritate superioris. aliarum eiusdem ecclesie prebendarum ascensum. Nec petant quicquam in censu. decimis. oblationibus. et in quibuscumque aliis. quod ipsarum sentiat in redditibus detrimentum. et per quod ceterorum canonicorum portio minui uideatur. Sed prebendis quas nos creauimus. et redditibus quos assigna- uimus. iuxta formam papalis autentici sint contenti. Nec debent aliorum



Text viewManuscript line view