EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

14

soluet. passo dampnum X. talenta conponet. Si vero qui dampnum fecit denarios habere non poterit. secundum legem iudicetur de ipso. Ocu- lum pro oculo. Manum pro manv. et sic de ceteris membris. $i fieri vult inculpabilis. probet innocentiam svam met secundus probabilium virorum. et vno iurato. et si non poterit hoc habere. probet met septimus proba- bilium virorum. et liber sit. Item. Qvicumque alteri amputauerit digitvm. vel ita vulnerauerit. quod membrorum paciatur detrimentum. id est Lid- schert. iudici duo talenta. passo dampnum quinque talenta persolvat. Si vero denarios non habuerit. eo quo predictum est ordine puniatur. Si fieri voluerit innocens. probet innocentiam svam metquintus probabilium uirorum. Et si hos habere non poterit. probet met tercius. inter quos de iuratis principis eri& vnus. Si quis autem aliquem. temerarie citauerit. pena talis iudicio principis reseruetur. Si quis aliquem vulneraverit. ita quod uulne- ratus conualescat. sine detrimento membrorum. id est. Lytschert wunden. iudici vnum talentum. vulnerato duo talenta persoluat. Si denarios non habuerit. septimanis sex detineatur pro pena captiuus. vel expurget se met tercius probabilium uirorum. Si quis citatus legitime conuenitur. quod aliquem. plano uulnerauerit vulnere. sine lesione membrorum nobilium. et ile versa uice proponat. hoc de defendendo fecisse. hoc met tercius pro- babilium virorum testimonio comprobabit. Sin autem iudici talentum. vulnerato duo talenta persoluet. Si vero quis quocunque tempore fuerit vulneratus. ipsis de quibus habetur suspicio. quod eundem vulnerauerint. si bona non habuerint. que sufficiant ad emendandum. vel fideiussoribus careant. a iudice vsque in crastinum teneantur. et mane facto vulneratus coram iudicio suspectos conueniat. iuramento ab ipso actore prius prestito met secundo. Et si vulneratus pre nimia debilitate corporis ad iudicium venire nequierit. due ydonee persone. cum nuncio iudicis ad evm veniant. et in lecto egritudinis. ab eo met secundo. recipiant calumpnie iuramentvm. quod a nullo recipitur. nisi iuret met secundus. Nulli quoque prestabitur idem iuramentum. id est. voreit. extra iudicium. sed in iudicio tantvm. Preterquam vt supra dictum est. ille qui debet iurare. sit adeo debilis. quod ad iudicium venire non possit. tvnc iudex mittet ad ilum duos vel plures honestos viros. coram quibus idem metsecundus. prebeat sacramentum. Pro uulnere vero. si quem contigerit proscripcione dampnari. in ipsa extra ciuitatem sex ebdo-



Text viewManuscript line view