Facsimile view
69
139
presens scriptum inspecturi, quod nos ex nostre principalis liberalitatis
gracia prefate ecclesie et fratribus ibidem degentibus ad ampliorem eorum
sustentationem, et ob ipsorum orationum recompensationem, quibus parti-
cipes fieri cupimus, ciuifatem in Hranicz, et forum ibidem quarta feria
perenniter eis concessimus statuendum; uolentes, ut eiusdem ciuitatis ho-
mines, ac ipsa ciuitas eo pleno iure gaudeant, quo omnes ciuitates ad nos
uel nostros successores spectantes solent gaudere. Vi autem hec nostre
dignitatis concessio robur obtineat firmitatis, et perpetuo maneat inconcussa,
hanc nostre beneuolentie paginam sigillo nostro duximus eternandam.
Huius rei testes sunt: Bochko, castellanus Znoymensis, et Smil, frater
eius. Pardus camerarius, et Bohussa, filius Chergonis, castellanus Olomu-
ceiisis. Beness, filius Wockonis subcamerarius. Milich cum fratre suo Egidio.
Slawa iudex. Bludo castellanus Prerouiensis. Spitata. Stephanus et Iaros-
sius, tunc nuntius de Bóemia ex parte domini regis missus ad dominum
marchionem, et alii quam plures, quorum nomina presenti in libello scripta
non habentur. Acta sunt hec anno dominice incarnationis M. CC. LI.
Indictione decima, decimoquarto Kalendas Iunii. Preterea eodem tempore
et die Bohussa de Iedouicz nostri culminis accedens ad presentiam terram
camerariorum in 7'opolan ad castellaniam prius Olomucensem specíantem,
quam postea Cherho, pater suus pie memorie, pro sue multiplicis fidelitatis
seruitio se uiuente sibi et suis heredibus apud nostram graciam promeruit
in proprietatem, ipse pro remedio anime patris sui et sui ipsius ac suorum
cunctorum progenitorum in memoriale eam ecclesie Gradicensi et usui
fratrum ibi degentium obtulit coram nobis et baronibus subscriptis perpetuo
possidendam; quod nos ratificantes confirmauimus, et presenti scripto duxi-
mus inserendum, adiicientes etiam, quod nullus castrensium, uel beneficia-
riorum, uel etiam ciuium, uel cuiuscunque conditionis hominum in fluuii
Moraüe diuisionibus spectantibus ad ecclesiam Gradicensem audeat piscari
absque licentia abbatis dicte ecclesie uel sui procuratoris; hoc firmiter
statuentes, ut, quicunque huius nostre concessionis uiolatores extiterint,
noscant, se in cameram nostram decem marcas argenti. Datum in Znoym
per manus magistri Wilhelmi, nostri notarii.
Ex Annalibus Gradicensibus MSs.
18*
12 ЛИ
12,5