|
130
uenit, requisitus substitutum abbatem benedicere et alia, que ad officium
episcopale pertinent, vobis conferre renueret, licitum sit eidem abbati, si
tamen sacerdos fuerit, proprios nouicios benedicere et alia, que ad officium
suum pertinent, exercere, et vobis omnia ab alio episcopo percipere, que
a vesiro fuerint indebite denegata. lllud adicientes, vt in recipiendis
professionibus, que a benedictis vel a benedicendis abbatibus exhibentur,
ea sint episcopi forma et expressione contenti, que ab origine ordinis
noscitur instituta, vt scilicet abbates ipsi episcopo saluo ordine suo pro-
fileri debeant, et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere
compellantur. Pro consecracione vero altarium vel ecclesiarum, siue pro
oleo sancto, vel quolibet alio ecclesiastico sacramento nullus a vobis sub
obtentu consuetudinis vel alio modo quidquam audeat extorquere, sed hec
omnia gratis vobis episcopus diocesanus impendat, alioquin liceat vobis,
quecunque malueritis, catholicum adire antistitem graciam et communionem
apostolice sedis habentem, qui nostra fretus auctoritate, vobis quod postu-
latis impendat. Quod si sedes diocesani episcopi forte vacauerit, interim
omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque
contradiccione possitis, sic tamen, ut ex hoc in posterum propriis episcopis
nullum preiudicium generetur. Quia vero interdum propriorum episcoporum
copiam non habetis, si quem episcopum Romane sedis, vt diximus commu-
nionem habentem et de quo plenam noticiam habeatis, per uos transire
contigerit, ab eo benedicciones vasorum et vestium, consecraciones alta-
rium, ordinaciones monachorum auctoritate apostolice sedis recipere valeatis.
Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum vel
personas inibi constitutas ' suspensionis, excommunicacionis vel interdicti
sentenciam promulgauerint, siue eciam in mercennarios vestros pro eo,
quod decimas non soluitis, siue aliqua eorum, que ab apostolica benignitate
vobis indulta sunt, seu benefactores vestros pro eo, quod aliqua vobis beneficia
vel obsequia ex caritate prestiterint, vel ad laborandum aduenerint in illis
diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur, eandem sentenciam pro-
tulerint, ipsam tamquam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus
irritandam. Nec littere ulle firmitatem habeant, quas tacito nomine Cister-
ciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum priuilegiorum constiterit.
impeirari. Preterea cum commune interdictum terre fuerit, liceat vobis
pem MOST
|
— —
—^M-