EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

125

teris et testibus perhennentur. Noscat igitur tam presens hominum eías, quam successura posteritas, quod nos specialis prerogatiua dilectionis clau- strum Welhradense conplectentes, principaliter ob remedium anime nostre et assecutionem felicitatis eterne omniumque predecessorum nostrorum ani- mabus salubriter prouidendo, vniuersa priuilegia aui nostri Premizl, qui et Otakarus, felicis memorie, fratris quoque sui Watizlai recordacionis pie, patris quoque nostri Wentzezlai serenissimi Boemorum regis, patrui nichilo- minus nostri Primizl, quondam marchionis . Morauie, fratris eliam nostri vterini Watizlai eciam marchionis Morauie, et omnia instrumenta, que super donatione uel emptione quocunque pacto, quoue contractu haut scri- bendi modo ex parte episcoporum, clericorum, baronum, militum, aduenarum Welhradensis assecuta est ecclesia, de uerbo ad uerbum, de clausula ad clausulam, de articulo ad articulum iuxta fenorem et formam priuilegiorum et instrumentorum perpetualiter duximus confirmanda; perpetuantes eidem omnes donationes et gracias simulque et libertates, que sibi ex parte om- nium predecessorum et consanguineorum pariter sunt inpense. In rei geste euidentiam et robur perpetuum presens priuilegium sigilli nostri karactere consignantes. Testes qui huic actioni interfuerunt, nominetenus subscri- bendo: Rubertus abbas Gradicensis. Iohannes decanus Olomucensis et frater suus Gerardus. Nycolaus prepositus. Bartholomeus archidiaconus. Gregorius custos. Esav archidiaconus Prerowiensis cum fratre Blascone. Symon. Alexius et alter Alexius Olomucenses canonici. Pardus camerarius Olomucensis. Cirho burgrauius. Zlaua iudex. Stephanus. Chirsic. Blud filius Onsonis. Martinus de Prekas. Beneda. Zpitata. Ratiborius de Belkouic. Hilge. Lambertus cum filiis suis velen et Imrammo Olomucenses. Ianco. Imrammus. Luzlaus. Dywis. Groznata. Woizlaus. Florianus milites curie. Tuirdise. Zudomirus cum filio suo 'T'wrdisa. Bosco burgrauius Znomensis. Zmil. Chuno castellanus de zuzinou. Thomas Olomucensis notarius. Victor plebanus de Noua ciuitate. Gaudentius. Woizlaus. Godfridus. Heinricus capellani curie et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice incar- nationis MCC quinquagesimo, mense Aprili, indictione VEIL. Datum per manum Willhelmi notarii curie nostre.

Ex originali, cujus sigillum avulsum est, in arch. c. r. aulico Vindobonae. Codex Welehrad. f. 13.



Text viewManuscript line view