EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

CXLIX.

Přemysl, marchio Moraviae, adjungil ecclesiae s. Petri Brunae ecclesiam in Koijm (Gurein) cum plenis decimis et quibusdam laneis. Dt. apud Brunam, in. die s. Blasii, 1250.

In nomine vnius nostri Iesu Christi amen. Premyzel dei. gracia Marchio Morauie. Uniuersis Christi fidelibus hos apices inspecturis salu- tem in eo qui operatur in medio terre salutem. Ad sopiendum tocius am- biguitatis scrupulum noscat tam presens hominum etas quam in Christo successura posteritas quod nos ecclesiarum bona et iura cupientes non diminuere sed pocius adaugere et incrementis salutaribus uberius gaudere ecclesiam in Churin. ecclesie sancti Pelri in monte site brunne per uiolentos detentores olim sequestratam cum plenis decimis et quibusdam laneis dignum duximus perpetualiter adiungendam ita quod simul unite debeant insepara- biles permanere et dicta ecclesia in Churin ecclesie sancti Petri tamquam filia matri debeat subiacere. In cuius rei euidenciam et perpetuam firmi- tatem presens scriptum sigilli nostri karactere iussimus insigniri. Testes huius rei sunt hii Dominus Botscho Parduz Zudemirius frater suus Cherro Bohvsch filius suus Blvido filius Vnschonis Chadoldus orphanus Zmilo frater botschonis Iohannes pipa Benisch camerarius Lutzlaus de Rischan "Theodoricus saxo et alii quam plures. Acta sunt hec anno dominice in- carnationis M. CC. L. indictione octaua. Datum per manus notarii Wille- helmi aput Brvnnam in die Sancti Blasii.

Ex originali in archivo monasterii Tiánowicensis cum sigillo illaeso,

CL.

Recognitio capituli Olomucensis super vendita cum consensu suo villa Preloka in Boémia sila monasterio Sedlecensi. Acla XVII. Kal. Aprilis, 1250.

Éohannes decanus. Nicolaus prepositus. totamque Olomucensis ecclesie capitulum. omnibus Christi fidelibus hanc litteram inspecturis. salutem in

domino Iesu Christo. Cum ex racionabili et ordinata disposicione de 16%



Text viewManuscript line view