Facsimile view
69
121
de ipso loco inuentionis metalli VII lanei ad ius aliorum moncium. si vero
ex consensu et scitu porrectoris meatuum et montium aliquis laborare in-
cepit in eo quod dicitur stollo et metallum inuenerit ab illo loco nemo
ipsum per IIIJ laneum ante eum et post eum impedire potest. De stollo-
nibus hereditariis. Item mons vel stollo qui mensurati fuerint et postea
deserti uisi fuerint Sex diebus dominicis proclamari debent ut hii quorum
montes fuerint laborent in eis. Si vero VII die dominico transacto non
inuenti fuerint laborantes ex tunc vrburarii assumtis iuratis proclamatos
montes ascendant. et si ipsos desertos inuenerint vrburarii montes illos
libere porrigere possunt cui uolunt absque omni impedimento. Modus
oplinendi sfollonem. „ali autem modo Stollo hereditarius ius suum obti-
,uebit Si cultor Stollonis aqueductum quod volgo Wazzerseige dicitur
„sui Stollonis racionabiliter elaboret et foueas suas debito modo purgrauerit
„et infra anni spacium ad quantitatem vnius mensure quod claffter dicitur
,in capite stollonis sui laborauerit et hoc demonstrare testibus poterit.
„Ex tunc stollonem suum omni iure optinebit." Item si quis mons alium
montem per aquam impediuerit Judici et magistro montis tribus diebus
continue pronuncietur, quibus finitis si non fuerit interceptum mons impe-
diens impedito monti approprietur iusticia requirente. Item si quis in
Stollone de consensu Judicis ciuium. et magistri montis siue porrectoris
meatuum laborauerit et ad mensuratum montem siue ad laneum ciuium
peruenerit et ibidem laboratores inuenerit sine consensu eorum non transibit.
Si autem consenserint ad mensuram vnius lachter transeat. Saluo tamen
ivre suo videlicet quantum ipse in laneo ciuium cum stollone suo super
se secauerit, et quantum eo lucri habuerit, absolute tenebit. Ita si prius
in predicto laneo fuerit laboratum, in medio eciam lanei super profundius
sedebit et quicquid lucri ferro mediocri subtus se contrahere poterit ad
usus suos cedet. Item si burgenses postmodum Stollonem suum necessa-
rium habuerint uel quicunque alii quartam partem expensis suis elaborans
optinebit. Item vbicunque mons mensurandus fuerit impediente laneo ciuium
quod ad minus IIIJ laneum optinere non poterit predicta mensura noui
montis in metis lanei ciuiumsumat inicium et sic mensuram debitam optinebit
VII laneorum. postea domino regi duo juratis duo mensurentur. „Si autem
„intra duos montes mensuratos nouus mons inueniatur et debitam mensuram
16