Facsimile view
69
119
illos libere porrigere possunt cui uolunt. Item Si quis mons alium montem
per aquam inpediuerit. judici tribus diebus pronunciari debet. jllis tribus
diebus finitis secundum justiciam mons inpediens. inpedito monti relinquetur.
Item Si quis in stollone de consensu judicis et ciuium laborauerit. et ad
mensuratum montem siue laneum ciuium peruenerit. et ibidem laboratores
inuenerint. sine consensu ipsorum non transibit. Si autem consenserint. ad
mensuram unius clafter transibit. saluo tamen jure suo. uidelicet quantum
ipse cum stollone suo in laneo ciuium super se secauerit. et quantum eo
lucri habuerit. absolute tenebit. Ita si prius in predicto laneo fuerat labo-
ratum. In medio eciam lanei super profundius sedebit. et quicquid lucri
ferro mediocri subtus se contrahere poterit ad usus suos cedet. ltem si
burgenses postmodum uel quicunque stollonem suum necessarium habuerit.
quartam partem expensis elaborabit et obtinebit. Item ubicunque mons
mensurandus fuerit. inpediente laneo montis ciuium. quod ad minus tres
laneos et dimidium obtinere non poterit. predicta mensura noui montis in
metis lanei ciuium sumet inicium. et sic mensuram debitam obtinebit septem
laneorum. postea domno Regi duos. Juratis duos mensurabunt. Si autem
infra duos montes mensuratos nouus mons mensurabitur. et debitam men-
suram obtinere poterit. scilicet omnium laniorum. tunc mensuretur. Et si
abita mensura aliquid superfuerit. scilicet duobus laneis quod dicitur uberscar.
ad usus cedet burgensium. Item siquis ut superius dictum est per con-
sensum judicis et juratorum et illius qui montes porrigit stollonem iniciauerit.
et alter superueniens ante ipsum extra debitam mensuram írium laneorum
et dimidij. per alium stollonem uel per quamcumque foueam prior metallum
inuenerit. datis testibus. et examinatis causis mensuram VIE. laneorum prior
obtinebit. Volumus eciam ut quicunque inuentor noui montis meatum et
metallum primus debito modo judici presentauerit uel illi qui montes por-
rigit. nemo ante ipsum uel post ipsum in spacio unius lanei laborare
presumat. qui autem contrafecerit omnis lucri expers erit. et primus in
omni jure suo et in justicia manebit. Item quicquid urborarij cum scitu
juratorum de Iglauia de juris moncium disposuerint hoc ratum habeatur.
Originale cum sigillis regio et marchionali appensis servatur in curia Igla-
viensi. — Excusum dedit Comes Casp. Sternberg in opere suo
postumo: Umrisse einer Geschichte der bohm. Bergwerke I. 2.
Urkundenbuch 11 — 14.