EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

116

vestrum ordinem insigniorem reddidit, quanto potencie diuine miraculum laudabilius in sexu fragili comprobatur. Propter quod Reges terrarum et prouinciarum principes non inmerito pre deuocionis affectu conpuncti, spe- cialem in vobis ad dei misericordiam habentes respectum, vobis et claustris vestris grata defensionis remedia et pia debent karitatis subsidia impertiri, ut cum tuba ipsos angelica ad examen supremi iudicis euocauerit, cum multiplicato fructu recipiant in die messionis extreme, guod in pias causas spe future retribucionis elemosinarum erogacione, filium in hoc intemerate virginis specialiter venerantes in terris, dum viuerent, sunt largiti. Inter huiusmodi sane nostrarum consideracionum curas, quibus semper altissimo creatori nostro placere proponimus, prout ipsius misericordia nos permittit, alciori mente reuoluimus, qualiter monasterium vestrum a clare memorie Constancia matre nostra, quondam Regina Boemie, fundatum pio proposito et dotatum; ad ipsius salutem anime et nostre consolacionis remedium ele- mosinarum largicione attollamus, ut sic pro nobis in eterni Regis oculis pietatis intercedencia opera subpleant, que terrenorum negociorum occupa- ciones in uiia presenti neglexerunt. Vobis igitur et monasterio uestro ob reuerentiam diuine pietatis damus, donamus et tradimus in perpetuam ele- mosinam villas nostras sitas in regno Hungarie in Strigoniensi dyocesi prope Tyrnam, que uulgariter Selpe et Balyarad nuncupantur, cum omnibus suis pertinenciis inferioribus et superioribus, ingressu et regressu, pascuis, siluis, pratis; nemoribus, agris cultis et incultis iure proprii Vt autem hec grata nostre serenitatis donacio perpetuum sorciatur effectum, eam per sedem apostolicam volumus et petimus confirmari. In cuius rei testimonium presentes concedimus litteras sigillorum nostrorum munimine roboratas. Actum in Brunna anno domini MCCXLIX. die XIII. intrante Decembris; presentibus hiis testibus: Venerabili patre domino Brunone episcopo Olo- mucensi. Alberto Brunnensi preposito. Borsone marsalco. Gerosone dapifero. Hogiro de Wridberc. Heinrico de Lychtenstein. Sifrido orphano et Cha- doldo. Genzone et Zlawata. Ratmiro et Paulico regni Boemie nobilibus et alis. Datum per manus magistri Dyonisii Wissegradensis prepositi, aule nostre cancellarii die et loco prefatis.

Ex originali cum sigillo illaeso in archivo ejusdem monasterii,

À ÀÀ



Text viewManuscript line view