EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

110

predictam Haychin, incipit a predicta uilla Repsin, et fluit inferius, et pro- tenditur usque ad Scalcam cum utraque ripa, de Scalca usque. ad Cernice, de Cernice usque ad Babie struha, de Babie struha usque ad Crasnigde, deinde usque in Zesnik, qui fluit sub pontem, et coniungitur fluminibus Moraue et Bistrice per descensum. Item fumen magnum, quod Moraua dicitur, incipit a loco, qui vulgariter dicitur Pregem, et protenditur superius usque in Gezero, et de Gezero superius totum flumen eiusdem Moraue, cum utraque ripa circa claustrum, cum omnibus pratis, virgultis et pascuis, usque in Criniuir uillam, que uilla est ecclesie supradicte; deinde superius usque in.Plaz, et de Plaz usque W'sírene superius versus aquilonem. Item a loco predicto qui Pregem dicitur, fluit quidam transitus aque de Moraua inferius versus claustrum ad plagam orientalem, qui dicitur vulgo -Hageczka struha, super quem est situm molendinum ecclesie predicte; statim sub eodem claustro et inter Morauam et iam dictum transitum. aque omnia uirgulta, prata, pascua, et arudineta et rubi sunt ecclesie memorate; Jtem predictum flumen Seznik fluit a quodam loco palustri supra claustrum circa et. infra usque ad pontem ciuitatis cum utraque ripa. Item omnia pascua, siue prata, siue rubi circa fontem Seznik, qui est situs inter clau- Strum et uillam Predmoste dictam, protenduntur usque ad hortos iam dicte uille, e& usque ad pontem. Hitem pratum sub molendino predicto ecclesie inter claustrum et castrum circa flumen predictum Seznik largum et spa- ciosum protenditur usque ad sepe dictum pontem certis signis, que Meze vel kopci in vulgo dicuntur. ltem silua, que uulgo dicitur 'Trinina, sita in superiori parte claustri uersus aquilonem, hiis terminis terminatur, in- cipiens a loco, vbi oritur sepe dictum flumen Seznik, directe protenditur usque ad Czakanow laz, et deinde recte procedens in Lodiennice flumine terminatur certis signis, que uulgo Kopci uel hranice dicuntur. Prata uero ecclesie supradicte hiis nominibus in vulgari nuncupantur: I. Brezoua. II. Podcruse. III. Zlauicouo. XV. Zabresten. V. Bicouec. VI. Zosice. VII. Plichoua. VII. Laz. IX. alind Laz. X. Brezoua alia. XI. Podniue. XII. Crinka. XIII. Brezoua tercia. XIV. Podekcretni. XV. Vhruski.

XVI. Srinoue. XVII. Zamorauiczv. XVIII. iterum Zamorauiczv. XIX. Co-

sarow. XX. nasimnem. XXI. Bohdasino. XXII. Zabrodem. XXIII. Sironow. XXIV. Zadubczem. XXV. Mezirecze. XXVI. Wkutich. et ista predicta,



Text viewManuscript line view