EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

109

CXLII.

Idem monasterio Gradicensi villam Hagéjn confert, limitesque ejus deler-

minal; item de speciali gralia concedit judicium de culpis liberum cum

alüs juribus, tabernasque claustro nominelenus confirmat, Dt. IX. Kal. Septembris, 1249.

In nomine domini amen. Nos Wencezlaus, dei gracia quartus rex Boemie, ecclesie beate Marie uirginis, sanctique Stephani prothomartyris ei abbati eiusdem loci eiusque successoribus,: Olomucensis dyocesis, Pre- monstratensis ordinis, ac fratribus ibidem professis et in futurum profitendis in perpetuum. Cum scriptura ponat in statu solido, quod non erat sine quo subsidio valiturum, dignum est et consentaneum racioni, gestas res litterarum testimonio ' confirmari, ne: processu temporis valeant infirmari. Noscat igitur tam presens hominum etas, quam in Christo posteritas suc- cessura, quod nos villam. quandam, nomine Zaychin, iuxta ciuitatem Olo- mucensem sitam, quam deuotione auorum. et progenitorum nostrorumque predecessorum, et maxime uenerabilis antiqui ducis Morauie, Ottonis, fun-

: datoris eiusdem ecclesie didicimus esse collatam, cum omnibus agris, aquis,

piscationibus, pratis, rubis, virgultis et pascuis, et cum omni utilitate, que ex eis prouenit, et inposterum poterit prouenire, pro remissione nostrorum peccatorum et salute anime ecclesie prefate concedimus et donamus per- petuo inuiolabiliter et pacifice possidendam. Cuius uille mete et signa hiis terminis exprimuntur. Primi campi iacent inter hortos ciuitatis Olomucensis et uillam nomine Neredyn, et inter duas uias, quarum uiarum una tendit

versus uillam nomine Gnewotin, altera versus Namescz, certis terminis uel

signis, qui vulgo Kopci dicuntur. Item alii campi iacent ante predictam ciuitatem inter uiam uersus predictum Namescz, et viam versus Chrelow certis suis terminis. Item alii campi iacent inter uiam, que ducit versus predictum Chrelow, et uiam, que ducit versus villam Repsin. ltem alii campi iacent ante predictam villam Haychin super litus fluminis, quod vulgo Morauice dicitur, inter uillam prefatam Repsin et hortos ciuitatis predicte, et iam dicti campi cum virgultis et rubis protenduntur usque in Morecz uersus partem occidentem. Flumina vero hiis terminis terminantur ecclesie memorate. Flumen predictum Moravice, quod fluit sub curiam et uillam



Text viewManuscript line view