Facsimile view
69
102
ea filiis procreatis, non possit inter eos absque multorum scandalo diuortium
celebrari: prouidere ipsorum in hac parte saluti misericorditer curaremus.
Mandamus itaque, quatenus si est ita, cum eisdem M. et L. ut licite pos-
sint in sic contracto matrimonio remanere, gradu huiusmodi non obstante,
auctoritate nostra dispenses. Datum Lugduni, IIL Idus Decembris.
Pontificatus nostri anno sexto.
Ex eodem Regesto — epist. 250.
CXXXIV.
Bruno, episcopus Olomucensis, monasterio Cellae sanctae Mariae Brunae
indulgentias elargitur. 1248.
Bruno dei gratia Olomucensis episcopus. vniuersis Christi fidelibus
presentem paginam inspecturis salutem in omnium saluatore. Cum proh
dolor. propter pronitatem malicie ab adolescentia omnis caro fere per
peccata uiam suam corruperit. nisi dominus ad patriam uere tendentibus
tabulam post naufragium reliquisset penitentiam iam non saluus fieret omnis
homo. Quia igitur saluator omnium homo deus totius gratie et solatii
multifariam olim loquens patribus in prophetis sermone in prophetico pec-
cata elemosinis facit redimere. sciens eternus ab eterno quod hiis datis
munda sunt omnia. dilectionem uestram presentibus rogamus amonemus et
exhortamur in domino in remissionem peccatorum iniungens. quatinus in
salutem uiuorum et mortuorum circa feminas religiosas de domo nouella
Celle sancle Marie in Brunna. misericordie intendatis operibus et eis pro
quantitate facultatum uestrarum elemosinas porrigatis ut per uos possint
perficere monasterium inchoatum ad conditoris gloriam. et uos de mamona
uite presentis in obitu uestro in eterna recipiamini tabernacula beatorum.
Nos uero cognoscentes quod sicut aqua ignem ita peccatum extinguit
elemosina. de omnipotentis misericordia omnibus qui predictis dominabus
et domui in quocunque subuenerint triginta dies indulgentie erogamus.
Datum anno gratie ab incarnatione domini MCCXLVII. ; Pontificatus
nostri anno primo.
Ex originali in archivo S. J. Brunensis,