Facsimile view
69
57
LXXIII.
Idem regi Boémiae Brunonem ecclesiae Olomucensis electum commendat.
Dt. Lugduni, XIII. Kal. Oclobris, 1245.
Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Illustri . . Regi Boe-
mie salutem et apostolicam benedictionem. Cum id quod de Cunrado factum
fuit in ecclesia Olomucensi . . . (efc. ul in praecedente epistola capitulo
missa, verbis compelenter mulalis usque...) incrementa. Ideoque regalem
excelleniiam attente rogandam duximus et monendam, quatenus eundem
B.(runonem) elecium ecclesie supradicte ac eius procuratores et nuntios,
nec non et canonicos qui pro ecclesie iam dicte prouisione ad Sedem
apostolicam accesserunt, benigne recipiens et honeste pertracíans, ipsos
et iam dictam ecclesiam fauore regio prosequendo, habeas propensius
commendatos, ac iura et possessiones ipsius ecclesie manuteneas et de-
fendas, molestatores eorum, si necesse fuerit, potestate tibi a domino tra-
dita compescendo, ita quod ex hoc seculorum domino placeas, et nos
Sinceritatis tue zelum possimus dignis in domino laudibus commendare.
Dat. Lugduni XIII. Kal. Octobris. Pontificatus nostri auno tertio.
Ex eodem Regesto — epist. 164.
LXXIV.
In. eundem. modum Agneti, sorori charissimi in Christo filii nostri
illustris Regis Boemiae ordinis s. Francisci Pragensis" . . (etc. verbis
competenter mulalis usque . . . ) ,laudibus commendare. Ideoque deuo-
tionem tuam monendam duximus attentius et hortandam, in remissionem
tibi tuarum peccaminum iniungentes, quatenus eundem Regem ad id effi-
caciter moneas et inducas, ita quod diligentie tue studium appareat per
effectum, et nos sollicitudinem tuam merito commendemus. Dat. Lugduni,
XII. Kal. Octobris. Pontificatus nostri anno tertio." (1243).
Ex eodem Regesto — epist. 163. ,