EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

43

LVI.

Bela, Ungariae rex, hospitibus de Sumbothel (Tyrnavia), guae guon- dam fuit illustris reginae Constantiae" terram Parna confert. Dt. XVI.

Kal. Decembris, 1244. Fejér P. V. vol. I. pag. 307.

LVII.

Innocentius papa IV. dispensat cum Wladislao, filio regis Boemiae, ut cum mneple ducis Austriae malrimonium contrahere possit, quarto consan- guinilatis gradu non obstante. Dt. Lugduni, VI. Idus Decembris, 1244.

Innocentius episcopus seruus seruorum dei. Nobili viro Waislao, nato carissimi in Christo filii nostri . . illustris regis Boemie, salutem et apostolicam benedictionem. Cum summus pontifex, collatis sibi in persona beati Petri ab eo qui eterna prouidentia celestia simul et terrena disponit, clauibus regui celestis ligandi obtineat pontificium et soluendi, nonnumquam supra ius de iure dispensans, necessitatis vinculum, quod (sic) ad ipsius iuris obseruantiam cuncti tenentur, laxat prouide de sue potestatis pleni- tudine circa quosdam, cum urgens necessitas exigit, vel euidens utilitas maxime publica persuadet, nulla interueniente acceptione indebita. perso- narum, quia non est reputandum deferri persone, cum pro loco et tempore, non priuati sed publici commodi gratia, et presertim diuini consideratione seruitii quicquam alicui sine iuris iniuria indulgetur. Hinc est quod nos tuis et carissimi in Christo filii nosiri . . illustris regis Boemie patris tui supplicationibus inclinati, tecum ut cum dilecta in Christo filia . . nepte nobilis viri . . ducis Austrie non abstante quod es ei quarto consanquini- tatis gradu coniunctus, matrimonium licite contrahere valeas, cum speretur graüibus per hoc posse obuiare periculis et bonum multiplex procurari, auctoritate apostolica dispensamus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nosire dispensationis infringere, vel ei ausu temerario con- traire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omni- potentis dei, et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se nouerit in-

Mo W



Text viewManuscript line view