EN | ES |

Facsimile view

69


< Page >

40

LI.

Joannes, filius comitis Sbislai, confert monasterio Litomyslensi villas Hostowice et Blatnice. Acta mense Majo, 1244.

Notum sit, . - quod ego dominus lohannes, filius comitis Sbizlay, pro remedio anime mee meorunque iam antecessorum quam etiam succes- sorum, iure hereditario bonorum meorum possidendorum uillas duas con- tuli . . . claustro Luthomizliensi, nunc et semper iure hereditario possi- dendas, et . . . . testium nomina . . presenti paginella annotamus, non immemores uillarum primo nominibus in iam dicía inscriptione positis. Vo- catur enim una Hostouicich, altera Blathniche. Nomina vero testium sunt hec: Pribizlaus de Morauan. Georgius cognomine nosco de ianouich. Iohannes filius Suezlay de Troiouich. Honata de Cracouan. Buno de Ho- stovlich. Dobrohost de Wichnow. Nyquardus de Nenchouich. Wlichko de Suinchan. Hosche. Honbich cum filio suo Bauor. Petrus de Zelouich cum filio suo Neprone. Iachemirus de Prahouich cum filio suo Preduoy. Bohu- zlaus cum fratre suo fabiano de Mnethich. Mizliborius. Beneda. filii Olekzonis de eadem uilla. Drizcho de Buchina. Acta sunt hec Anno M. CC. XL. HI. Mense Magio.

Ex originali ejusdem monasterii,

LII.

Wenceslaus, rez Boémorum, fratribus hospilalis s. Joaunis in Meilberg molendinum in Erdberg confert. Dt. apud. Bürglits, IV. Nonas Junii, 1244.

In nomine domini amen. Nos Wencezlaus dei gratia rex bohe- morum qvartus. Fratribus cruciferis domus hospitalis s. Iohannis baptiste in Ierusalem inperpetuum. Cum cuncía hominum lapsu temporis plerumque obliuionis caligine a memoria hominum contingat abscedere. congruum et honestum est. ut ea que perpetuo sunt obseruanda effectu. memorie artius ne labantur mancipentur. et maxime per litteram que est baculus memorie. veritatis indicium. certitudinis argumentum. Notum itaque uolumus esse



Text viewManuscript line view